Latin · ~7 min
Lines 3.334-3.378
Prudentius, Apotheosis 3.334-378
Not analysed yet
at nos reiecto Christum velamine coram
cernimus atque Deum vultu speculantur aperto,
nec sub lege gravi depressa fronte iacemus,
sed legis radium sublimi agnoscimus ore.
heu, frondosa prius ramis felicibus arbos,
pinguibus, heu, quondam radix oleagina bacis!
ecce tibi inserto revirescit nunc oleastro
truncus et externi vestitur cortice libri,
iam miserere tui. non se silvestris olivi
surculus exultans alieno stipite iactat,
sed monet ut generis proprii memor unguine amaro
contristare comas desuescas, stirpe nec imo
invideas missis in celsa cacumina virgis,
blasphemas Dominum, gens ingratissima, Christum.
pascha tuum dic, dic, cuius de sanguine festum
tam sollemne tibi est? quis tandem caeditur agnus
anniculus? sacer ille tibi redeuntibus annis,
sed sacer in pecude. stultum est sic credere sacrum,
sanguine balantis summos contingere postes,
lascivire choris, similaginis azymon esse,
cum fermentati turgescant crimine mores,
non sapis, inprudens, nostrum te effingere pascha,
legis et antiquae praeductis pingere sulcis
omne sacramentum retinet quod passio vera,
passio, quae nostram defendit sanguine frontem
corporeamque domum signato conlinit ore?
hanc fugit exclusis Aegyptia plaga procellis, 1
haec regis Pharii regnum ferale resolvit,
deque potestatis mundanae grandine densa
eripit Abraham cum stirpe et gente fideli.
Abrahae genus est verum, cui sanguis in ore
creditus inscriptusque rubet, cui visus in orbe
haud dubitante fide Deus est, Deus ex Patre verus.
ille Deum vidit, visum mox credidit: at tu,
posteritas carnis, carnaliter omnia cernens,
carnis opus sub lege geris, quam spiritus inplet
interior; nec enim caelo lex carnea fluxit,
quam tu carne colis, sed Christo feta meamque
spem paritura utero, quam spem, nisi numinis almum
lumen et adventum Domini, quem viderat Abrae
prima fides, nostrisque Pater promiserat olim
perspiciendum oculis et legis voce probandum?
nec solum legis; nam quae iam littera Christum
non habet, aut quae non scriptorum armaria Christi
laude referta novis celebrant miracula libris?