Latin · ~8 min
Lines 3.717-3.763
Prudentius, Apotheosis 3.717-763
Not analysed yet
ambesis dapibus cumulatim aggesta redundant
fercula, bis senos micarum molibus inplent
post cenam cophinos; crudus conviva resudat
congeriem ventris, gemit et sub fasce minister.
quis cumulare potest epulas in grandia parvas?
quis, nisi qui corpus pastumque et corporis omnem
condens ex nihilo nulla existente creavit
mundum materia? non sicut sculptor ab aeris
rudere decoctam consuescit vivere massam,
sed Deus omnipotens orbem sine semine finxit,
nil erat omne quod est: nil id procedere et esse
atque novum fieri, mox et grandescere iussum est.
parvum de nihilo primum fuit, addita parvo
incrementa modis auxerunt omnia plenis.
ergo ego, cum videam manibus sic crescere Christi
parva alimenta hominum, possum dubitare per ipsum
exiguas rerum species elementaque mundi
ex nihilo primum modica et mox grandia sensim
crevisse, ex modicis quae consummata videmus?
ac ne post hominum pastus calcata perirent,
neve relicta lupis aut vulpibus exiguisve
muribus in praedam nullo custode iacerent,
bis sex adpositi, cumulatim qui bona Christi
servarent gravidis procul ostentata canistris.
sed quid ego haec autem titubanti voce retexo,
indignus qui sancta canam? procede sepulcro,
Lazare, dic cuius vocem tellure sub ima
audieris, quae vis pcnetraverit abdita leti,
quod, cum te Christus penitus nigrante profundo
inmersum vocat ut redeas, ceu proximus audis,
nec remoratus ades? quae tam vicina Charybdis
regna tenebrarum tenui distantia fine
coniungit superis? ubi Taenara tristia vasto
in praeceps deiecta chao, latebrosus et ille
amnis inexpletis volvens incendia ripis?
ante fores tumuli, quas saxa inmania duro
obice damnarant scopulis substructa cavatis,
stat Dominus nomenque ciet frigentis amici,
nec mora, funereus revolutis rupibus horror
evomit exequias gradiente cadavere vivas,
solvite iam laetae redolentia vincla, sorores,
solus odor sparsi spiramen aromatis efflat,
nec de corporeo nidorem sordida tabo
aura refert, oculos sanie stillante solutos
pristinus in speculum decor excitat, et putrefactas
tincta rubore genas paulatim purpura vestit,
quis potuit fluidis animam suffundere membris?