Latin · ~9 min
Lines 3.764-3.814
Prudentius, Apotheosis 3.764-814
Not analysed yet
nimirum qui membra dedit, qui fictilis ulvae
perflavit venam madidam, cui tabida glaeba
traxit sanguineos infecto umore colores.
o mors auritis iam mitis legibus, o mors
surda prius, iam docta sequi quodcumque iubetur,
cui tantum de te licuit? convicta fatere
esse Deum, solus qui me tibi praeripit, Iesum.
abde negatores Christi, nemo invidet, abde;
utere sorte tua blasphemis nocte tenendis
perpetua, plebem iustorum capta resolve,
qui norunt hominem atque Deum sic dicere Christum
ut verus summusque Deus mortalia gestet.
ipse gerit quod struxit opus, nec ferre pudescit
factor quod peperit, corpus loquor atque animae vim.
finxerat hoc digitis, animam sufflaverat ore.
totum hominem Deus adsumit, quia totus ab ipso est,
et totum redimit quem sumpserat, omne reducens,
quidquid homo est, istud tumulis, ast illud abysso.
Occurrit dubitans hic dissertator et illud
obicit, anne fides capit ut substantia flante
inspirata Deo cruciatum sentiat, utque
inferni petat ima poli barathroque coquatur?
crede animam non esse Deum, sed crede creatis
maiorem cunctis, ipsam quoque crede creatam,
formata est namque ore Dei, quae non erat ante,
sed formata habitu pulcherrima pictaque rebus
divinis, et plena Deo similisque creanti,
non tamen ipsa Deus, quoniam generatio non est,
sed factura Dei est; solus de corde Parentis
Filius emicuit; verus, verus 1 Deus ille.
conlatum est animae, subito ut, quae non erat, esset.
ille coaeternus Patris est et semper in ipso,
nec factus sed natus habet quodcumque paternum est,
haec similis velut umbra Dei est. sic ipse locutus
factor, utroque hominem meditans de Agmine iunctim
aedificare sui similem; sed non habet umbra
quod corpus solidum, cuius imitatio in umbra est,
atque aliud verum est, aliud simulatio veri.
est similis saeclis quod non consumitur ullis,
quod sapiens iustique capax reginaque rerum
imperat, ante videt, perpendit, praecavet, infit,
verborum morumque opifex instructaque mille
artibus et caelum sensu percurrere docta,
his animam similem sibi conditor effigiavit,
cetera dissimilem: quippe hanc conprendere promptum est,
quam modus et species determinat, at Deus ingens
atque superfusus trans omnia nil habet in se
extremum, ut claudi valeat sensuve teneri,
inconprensa manet virtus, cui linea defit ultima,
quam spatium non mensurabile tendit,
ergo animam factam, magno et factore minorem