Latin · ~8 min
Lines 3.946-3.993
Prudentius, Apotheosis 3.946-993
Not analysed yet
suspice quapropter solum inculpabile numen,
virtutem 1 Patris et Christi, et iam desine nostrae
invidiam conflare animae, quod sit Deus aut quod
portio parva Dei, cum Christo abscidere quidquam
et resecare Deo partem vel carpere tantum
numen non liceat, plenum sibi semper et in se.
Est operae pretium nebulosi dogmatis umbram
prodere, quam tenues atomi conpage minuta
instituunt, sed cassa cadit ventoque liquescit
adsimilis, fluxu nec se sustentat inani.
aërium Manichacus ait sine corpore vero
pervolitasse Deum, mendax phantasma cavamque
corporis effigiem, nil contrectabile habentem,
ac primum specta an deceat quidquam simulatum
adsignare Deo, cuius mera gloria falsi
nil recipit, membris hic se fallacibus aptans
fingeret esse hominem ventosa subdolus arte,
mentitus totiens, cum diceret ‘inveteratis
do veniam morbis, simul et peccata remitto:
Filius est hominis, pestem qui pellere carnis
et scelerum nexus laxare ac solvere possit:
surge valens, surge innocuus, iam tolle grabatum:
Filius hoc hominis iubeo?’ dignusne videtur
qui testis sibi sit seque ac sua carnea norit?
quid? cum discipulos, hominis quid Filius esset
passurus, fido iam praescius ore monebat,
nonne fatebatur se cum virtute paterna
esse hominem verum? quod si non credo, fefellit,
si natura Dei quae sit, Manichaee, requiris,
omne quod est, verum est. nam si mendosus agit quid,
nec Deus est: mendum divinus non capit usus.
obicis aeterno Domino quod lubricus ad nos
venerit, adsimulans aliud quam verus habebat,
obmutesce, furor; linguam, canis inprobe, morde
ipse tuam, lacero consumens verba palato.
latranti obsistit Mattheus rabiemque refellit,
qui notat omne genus carnalis stirpis ad usque
corporeum Christum, per sex septena virorum
nomina descendens et venam sanguinis alti
ex atavis longo texens per stemmata filo.
septimus hebdomadi venit superaddere sextae
hunc numerum Christus, placidum qui conficit annum
cuncta remittentem contractibus inlaqueata
multimodis, hominemque hominis de morte levantem,
inperfectus enim limus mortalis erat tunc:
vir solus perfectus adest atque integer Iesus,
cui nihil ex septem septenis defuit, ex quo
perficeret mortale genus virtute perenni.