Latin
Lines 3.901-3.945
Prudentius, Apotheosis 3.901-945
Not analysed yet
ipsa quidem sincera fuit dum conditur olim,
quae collata rudem fecit viviscere limum,
utpote de liquido naturae semine primos
accipiens habitus superoque expressa sereno,
sed mox, ut gravido iussa est innectier arvo,
suavibus inlecebris nimium blandita refrixit
deque volutabris pretiosum polluit ignem,
dum transgressa Dei positum fas inproba calcat,
haec prima est natura animae, sic condita simplex
decidit in vitium per sordida foedera carnis,
exim tincta malo peccamine principis Adae
infecit genus omne hominum quod pullulat inde,
et tenet ingenitas animarum infantia in ortu
primi hominis maculas, nec quisquam nascitur insons.
vitandus tamen error erit, ne traduce carnis
transfundi in subolem credatur fons animarum
sanguinis exemplo, cui texta propagine vena est.
non animas animae pariunt, sed lege latent!
fundit opus natura suum, quo parvula anhelent
vaseula vitalisque adsit scintilla coactis.
quae quamvis infusa novum penetret nova semper
figmentum, vetus illa tamen de crimine avorum
dicitur, inloto quoniam concreta veterno est.
inde secunda redit generatio et inde lavatur
naturae inluvies, iterumque renaseimur intus
perfusi, ut veterem splendens anima exuat Adam.
quae quia materiam peccati ex fomite carnis
consociata trahit, nec non simul ipsa sodali
est incentivum peccaminis, inplicat ambas
vindex poena reas peccantes mente sub una,
peccandique cremat socias cruciatibus aequis,
his crucibus Christus nos liberat incorruptae
matris et innocui gestator corporis unus.
naturam poenae expositam, sed non vitiorum
naturam expositam contactibus induit Iesus,
atque ideo poenae nil debuit intemeratus,
fraude carens, omni culparum aspergine liber. 1
quid Christi in membris peccati saeva satelles
poena ageret? quid mors hominis sine crimine posset?
nimirum cassis conatibus et sine nervis
conciderent steriles peccati fomite nullo.
mors alitur culpa; culpam qui non habet, ipso
pastus defectu mortem consumit inanem.
sie mors in Domini consumpta est corpore Christi,
sic periit, solitum dum non habet arida pastum.