Latin
X. Hymnus Circa Exsequias Defuncti, lines 1-70
Prudentius, Carmina 1-8-70
Unproofread scanNot analysed yet
Deus, ignee fons animarum,
Duo qui socians elementa,
Vivum simul, ac moribundum,
Hominem, Pater, effigiasti.
Tua sunt, tua, rector, utraque,
Tibi copula jungitur horum:
Tibi, dum vegetata cohærent,
Et spiritus, et caro servit.
Rescissa sed ista seorsum
Solvunt hominem, perimuntque:
Humus excipit arida corpus,
Animae rapit aura liquorem.
Quia cuncta creata necesse est
Labefacta senescere tandem,
Compactaque dissociari,
Et dissona texta retexi.
Hanc tu, Deus optime, mortem
Famulis abolere paratus,
Iter inviolabile monstras,
Quo perdita membra resurgant.
Ut, dum generosa caducis,
Ceu carcere clausa, ligantur,
Pars illa potentior exstet,
quos Icgesis proleg. num. ł 66. Addit editionem
recentissimam (Wcilzianam )intrusisse stropham
Quæ germen ab aethere traxit.
Si terrea forte voluntas
Luteum sapit, et grave captat
Animus quoque pondere victus
Sequitur sua membra deorsum.
At si generis memor ignei
Contagia pigra recuset,
Vehit hospita viscera secum,
Pariterque reportat ad astra.
Nam quod requiescere corpus
Vacuum sine mente videmus,
Spatium breve restat, ut alti
Repetat collegia sensus.
Venient cito sæcula, cum jam
I Socius calor ossa revisat,
Animalaque sanguine vivo
Habitacula pristina gestet.
Quae pigra cadavera pridem
Tumulis putrefacta jacebant,
Volucres rapientur in auras,
Animas comitata priores.
Hinc maxima cura sepulcris
Impenditur: hinc resolutos
Honor uhimus accipit artus,
Et funeris ambitus ornat.
Candore nitentia claro
Prætendere lintea mos est,
Aspersaque myrrha sabæo
Corpus medicamine servat.
Quidnam sibi saxa cavata,
Quid pulchra volunt monumenta?
Nisi quod res creditur illis
Non mortua, sed data somno?
Hoc provida Christicolarum
Pietas studet, ut pote credens, *
Fore protinus omnia viva,
Quae nunc gelidus sopor urget.
Qui jacta cadavera passim
Miserans tegit aggere terrae,
Opus exhibet ille benignum
Christo pius omnipotenti.
Quin lex eadem monet omnes
Gemitum dare sorte sub una,
Cognataque funera nobis
Aliena in morte dolere.