Latin
X. Hymnus Circa Exsequias Defuncti, lines 71-140
Prudentius, Carmina 71-140
Unproofread scanNot analysed yet
Sancti sator ille Tobiæ,
Sacer, ac venerabilis heros,
Dapibus jam rite paratis
Jus praetulit exsequiarum.
Jam stantibus ille ministris
Cyathos, et fercula liquit,
Studioque accinctus humandi,
Fleto dedit ossa sepulcro.
Veniunt mox praemia coelo, I
Pretiumque rependitur ingens:
Nam lumina nescia solis
Deus illiia felle serenat.
Jam tunc docuit pater orbis,
Quam sit rationis egenis
Mordax, et amara medela,
Cum lux animam nova vexat.
Docuit quoque non prius ullum
Coelestia cernere regna,
Quam noctc, et vulnere tristi
Toleraverit aspera mundi.
Mors ipsa beatior inde est,
Quod per cruciamina lethi
Via panditur ardua justis,
Et ad astra doloribus itur.
Sic corpora mortificata
Redeunt melioribus annis:
Nec post obilum recalescens
Compago fatiscere novit.
Haec, quae modo pallida tabo
Color albidus inficit, ora
Tunc flore venustior omni
Sangnis cute tinget amœna.
Jam nulla deinde senectus
Frontis decus invida carpet,
Macies neque sicca lacertos
Succo tenuabit adeso.
Morbus quoque pestifer, artus
Qui nunc populatur anhelos
Sua. tunc tormenta resudans
Luet inter vincula mille.
Hunc eminus aere ab alto
Victrix caro, jamque perennis
Cernet sine fine gementem,
Quos moverat ipse, dolores.
Quid turba superstes inepta
Clangens ululamina miscet
Cur tam bene condita jura
Luctu dolor arguit amens?
Jam moesta quiesce querela,
Lacrymas suspendite, matres,
Nullus sua pignora plangat:
Mora haec reparatio vitae est.
Sic semina sicca virescunt
Jam mortua, jamque sepulta:
Quæ reddita cespite ab Imo
Veteres meditantur aristas.
Nunc suscipe, terra, fovendum,
Gremioque hunc concipe molli:
Hominis tibi membra sequestro,
Generosa et fragmina credo.
Animæ fuit hæc domus olim,
Factoris ab ore creatæ:
Fervens habitavit in istis
Sapientia principe Christo.
Tu depositum tege corpus:
Non immemor ille requiret
Sua munera fictor, et auctor;
Propriique aenigmata vultus.
Veniant modo tempora justa,
Cum spem Deus impleat omnem.