Latin
208 to 231
Prudentius, Carmina 208-231
Unproofread scanNot analysed yet
Destructum jacuit pœnis vexantibus, esto: Mauris enim ex utero, quod destrueretur, ha- [bebat. Sed quod morte brevi materna ex parte solu- [tum est, Majestate Patris vivam lux tertia reddit. Vidisti, angelicis comitatum coetibus, alc Ire meum, cujus servor munimine, templum: Illius æternæ suspendunt culmina portæ, Ac per inaccessas scalarum gloria turres Tollitur, et gradibus lucet via candida sumatis. At tua congestæ tumulant holocausta ruinæ. Quid mercare, Titus docuit, docuere rapinis Pompeianæ acies: quibus exstirpata per omnes Terrarum pelagique plagas tua membra ferun- [tur. Exsiliis vagus huc illuc fluitantibus errat Judæus, postquam patria de sede revulsus, Supplicium pro cæde luit, Christique negati Sanguine respersus commissa piacula [solvit. En quo priscorum virtus defluxit avorum! Servit ab antiquis delapsa fidelibus hæres Nobilitas, sed jam non nobilis: illa recentem Susceptat captiva fidem; vis tanta novellae Credulitatis inest. Christum conCessa, triumphat Gens infida prius; Christi sed victa negatrix Subdilur imperio, dominos sortita fideles. Sunt, qui Judaico cognatum dogma furori Instituunt, media Christum ratione se- [cuti. Hoc tantum, quod verus homo est; at cœlitus [illum Affirmant non esse Deum, pietate fatentur,. Majestale negant, morum pro laudc sacratum Concelebrant, adimunt naturae summa supernae. Omne opus egregium, per quod solertia pollens Emicat, ingenii est, aut roboris; illud acuto Corde viget; duris excellit viribus istud. Mortale est sed utrumque homini: nam cana [senescunt Ingenia, et validos consumunt saecla lacertos. Hæc nos in Domini virtute et laude perenni Non sequimur; sequimur, nullo quod se- [mine terrae Germinat: immundum quod non de labe virili Sumit principium; tener illum seminat ignis, Non caro, nec sanguis patrius, nec foeda voluptas. Intactam thalami virtus divina puellam Sincero flatu per viscera casta maritat. Incomperta ortus novitas jubet, ut Deus esse Credatur Christus sic conditus;