Latin
232 to 252
Prudentius, Carmina 232-252
Unproofread scanNot analysed yet
innuba virgo Nubit Spiritui, vitium nec sentit amoris. Pubertas signata manet, gravis intus, et extra Incolumis, florens de fertilitate pudica Jam mater, sed virgo tamen; maria inscia [mater. Quid renuis? quid inane caput, non credule, [quassas? Angelus hoc sancto pronuntiat ore, pIa- [cetne Credere, et angelicis aurem reserare loquelis? Ipsa coruscantis monitum sacra virgo ministri Credidit, atque ideo concepit credula Christum. Credentes nam Christus adit; dubitabile pects Sub titubante fide refugo contemnit honore. Virginitas, et prompta fides Christum bibit alvo Cordis, et intactis condit paritura latebris. Crede, quod emissus solio Patris angelus infit: Vel, si concretus liquidam de sidere vocem Non capit auditus, mulier quid conjuge præ- [gnans Clamet anus, credens, et tandem sobrius audi. Mira fides! utero puer interceptus anili Virgineum dominum materno ex ore salutat Primus, et infantem non natus nuntiat infans Jam nostrum vagire sibi: nam pusio nondum Norat, et ora Deo reserabat garrula Christo. Promite secretos fastos: date, pandite librum, Evomuit spirante Deo quem sanctus Isaias. Percensere libet, calamique revolvere sulcos, Sidereis quos illa notis manus aurea duxit. Ite hine, dum rutilos apices submissus adoro, Dum lacrymans veneror, dumque oscula dul- [cia figo. Gaudia concipiunt lacrymas, dant gaudia I fletum Advenit promissa dies, quam dixeral iste Adfore versiculus, cum virgo puerpera, teste Haud dubic sponso, pacti cui cura pudoris, Edidit, Emmanuelque meum me cernere fecit. Estne Deus jam noster homo? versatur, et astat Nobiscum, nomenque probat, versumque ve- [tustis Obscurum saeclis præsenti illuminat ore. Estne Deus, cujus cunas veneralus Eous Lancibus auratis regalia fercula supplex Virginis ad gremium pannis puerilibus offert? Quis tam pennatus, rapidoque simillimus austro Nuntius auroræ populos, atque ultima Bactra Attigit, illuxisse diem lactantibus horis, Qua tener innupto penderet ab ubere Christus?