Latin
Xi. Hymnus Viii Kalendas Januarias, lines 81-157
Prudentius, Carmina 81-157
Unproofread scanNot analysed yet
Adorat hæc brutum pecos,
Indocta turba scilicet:
Adorat excors natio,
Vis cujus in pastu sita est.
Sed cum fideli spiritu
Concurrat ad præsepia
Pagana gens, et quadrupes,
Sapiatque, quod brutum fuit:
Negat patrum prosapia,
Perosa præsentem Deum:
Credas venenis ebriam,
Furiisve lymphatam rapi.
Quid prona per scelus ruis?
Agnosce, si quidquam tibi
Mentis resedit integræ,
Ducem tuorum principum.
Hunc, quem latebrae, et obstetrix
Et virgo feta, et cunulæ,
Et imbecilla infantia
Regem dederunt gentibus,
Peccator, intueberis
Celsum coruscis nubibus,
Dejectus ipse, et irrilis
Plangens reatum fletibus:
Cum vasta signum buccina
Terris cremandis miserit,
Et scissus axis cardinem
Mundi ruentis solverit:
Insignis ipse, et præminens
Meritis rependet congrua:
His lucis usum perpetis,
Illis gehennam. et tartarum.
Judæa, tunc fulmen crucis
Experta, qui sit, senties,
Quem, te furoris praesule,
Mors hausit, et mox reddidit.
XII. HYMNUS DE EPIPHANIA.
Quicunque Christum quaeritis,
Oculos in. altum tollite:
Illic licebit visere
Signum perennis gloriae.
Hæc stella, quae solis rotam
Vincit decore. ac lumine,
Venisse terris nuntiat
Cum carne terrestri Deam.
Non illa servit noctibus,
Secuta lunam ruenstruam
Sed sola coelum possidens
Cursum dierum temperat.
Arctoa quamvis sidera
In se retortis motibus
Obire nolint: attamen
Plerumque sub nimbis latent.
Hoc sidus æternum manet:
Hæc stella nunquam mergitur:
Nec nubis occursu abdita
Obumbrat obductam facem.
Tristis cometa intercidat,
Et si quod astrum Sirio
Fervet vapore, jam Dei
Sub luce destructum cadat.
En Persici ex orbis sinu,
Sol unde sumit januam,
Cernunt periti interpretes
Regale vexillum magi.
Quod ut refulsit, cæteri
Cessere signorum globi:
Nec pulcher est ausus suam
Conferre formam Lucifer.
Quis iste tantus, inquiunt,
Regnator, astris imperans:
Quem sic tremunt coelestia,
Cui lux, et aethra inserviunt?
Illustre quiddam cernimus,
Quod nesciat finem pati:
Sublime, celsum, interminum,
Antiquius coelo, et chao.