Latin
Xi. Hymnus Viii Kalendas Januarias, lines 1-80
Prudentius, Carmina 1-9-80
Unproofread scanNot analysed yet
Quid est, quod arctum circulum
Sol jam recurrens dcseril?
Christusne terris nascitur,
Qui lucis auget tramitem?
fleu, quam fugacem gratiam
Festina volvebat dies!
Quam pene subductam facem
Sensim recisa exstinxerat'
Cultum nitescat lætius,
Gratetur et gaudens humus:
Scandit gradatim denuo
Jubar priores lineas.
Emerge, dulcis pusio,
Quem mater edit castitas,
Parens, et expers conjugis,
Mediator, et duplex genus.
Ex ore quamlibet Patris
Sis ortus, et Verbo editus,
Tamen paterno in pectore
Sophia callebas prius.
Quæ prompta coelum condidit,
Coelum, diemque, et caetera.
Virtute Verbi effecta sunt
Hæc cuncta: nam Verbum Deus.
Sed ordinatis saeculis,
Rerumque digesto statu,
Fundator ipse, et artifex
Permansit in Patris sinu:
Donec rotata annalium
Transvolverentur millia,
Atque ipse peCcantem diu
Dignatus orbem viseret.
Nam cæca vis mortalium
Venerans inanes nænias,
Vel æra, vel saxa algida,
Vel ligna credebat Deum,
Hæc dum sequuntur, perfidi
Praedonis in jus venerant,
Et mancipatam fumido
Vitam barathro immerserant.
Stragcm sed istam non tulit
Christus cadentum gentium;
Impune ne forsan sui
Patris periret fabrica.
Mortale corpus induit,
Ut excitato corpore
Mortis catenam frangeret,
Hominemque portaret Patri.
Hic ille natalis dies,
Quo te Creator arduus
Spiravit, et limo indidit,
Sermone carnem glutinans.
Sentisne, virgo nobilis,
Matura per fastidia
Pudoris intactum decus
Honore partus crescere?
O quanta rcrum gaudia
Alvus pudica continet!
Ex qua novellum sæculum
Procedit, et lux aurea
Vagitus ille exordium
Vernantis orbis prodidit:
Nam tunc renatus sordidum
Mundus veternum depulit.
Sparsisse tellurem reor
Rus omne densis floribus,
Ipsasque arenas Syrtium
Fragrasse nardo, et nectare.
Te cuncta nascentem, puer,
Sensere dura, et barbara:
Victusque saxorum rigor
Obduxit herbam cotibus.
Jam mella de scopulis fluunt:
Jam stillat ilex arido
Sudans amomum stipite:
Jam sunt myricis balsama.
sancta præsepis tui,
Æterne rex, cunabula,
Populisque per saeclum sacra
Mutis et ipsis credita.