Latin · ~2 min
Lines 10.149-10.172
Prudentius, Cathemerina 10.149-172
Not analysed yet
sed dum resolubile corpus
revocas. Deus, atque reformas,
quanam regione iubebis
animam requiescere puram?
gremio senis addita sancti
recubabit, ut est Eleazar,
quem floribus undique saeptum
dives procul aspicit ardens.
sequimur tua dicta, Redemptor
quibus atra e morte triumphans
tua per vestigia mandas
socium crucis ire latronem.
patet ecce fidelibus ampli
via lucida iam paradisi,
licet et nemus illud adire,
homini quod ademerat anguis.
illic, precor, optime ductor,
famulam tibi praecipe mentem
genitali in sede sacrari,
quam liquerat exul et errans.
nos tecta fovebimus ossa
violis et fronde frequenti,
titulumque et frigida saxa
liquido spargemus odore.