Latin · ~8 min
Lines 10.73-10.148
Prudentius, Cathemerina 10.73-148
Not analysed yet
iam stantibus ille ministris
cyathos et fercula liquit,
studioque accinctus humandi
fleto dedit ossa sepulcro.
veniunt mox praemia caelo,
pretiumque rependitur ingens;
nam lumina nescia solis
deus inlita felle serenat.
iam tunc docuit Pater orbis
quam sit rationis egenis
mordax et amara medella,
cum lux animum nova vexat.
docuit quoque non prius ullum
caelestia cernere regna
quam nocte et vulnere tristi
toleraverit aspera mundi.
mors ipsa beatior inde est,
quod per cruciamina leti
via panditur ardua iustis,
et ad astra doloribus itur.
sic corpora mortificata
redeunt melioribus annis,
nec post obitum recalescens
conpago fatiscere novit.
haec, quae modo pallida tabo
color albidus inficit, ora
tunc flore venustior omni
sanguis cute tinguet amoena.
iam nulla deinde senectus
frontis decus invida carpet,
macies neque sicca lacertos
suco tenuabit adeso.
Morbus quoque pestifer, artus
qui nunc populatur anhelos,
sua tunc tormenta resudans
luet inter vincula mille.
hunc eminus aere ab alto
victrix caro, iamque perennis,
cernet sine fine gementem
quos moverat ipse dolores.
quid turba superstes inepta
clangens ululamina miscet?
cur tam bene condita iura
luctu dolor arguit amens?
iam maesta quiesce querella,
lacrimas suspendite, matres:
nullus sua pignera plangat,
mors haec reparatio vitae est.
sic semina sicca virescunt
iam mortua, iamque sepulta,
uae reddita caespite ab imo
veteres meditantur aristas.
nunc suscipe, terra, fovendum,
gremioque hunc concipe molli:
hominis tibi membra sequestro,
generosa et fragmina credo.
animae fuit haec domus olim
factoris 1 ab ore creatae;
fervens habitavit in istis
Sapientia principe Christo.
tu depositum tege corpus;
non inmemor ille requiret
sua munera fictor et auctor
propriique aenigmata vultus.
veniant modo tempora iusta,
cum spem Deus inpleat omnem,
reddas patefacta necesse est
qualem tibi trado figuram.
non, si cariosa vetustas
dissolvent ossa favillis,
fueritque cinisculus arens
minimi mensura pugilli,
nec, si vaga flamina et aurae
vacuum per inane volantes
tulerint cum pulvere nervos,
hominem periisse licebit.