Latin · ~5 min
Lines 12.157-12.208
Prudentius, Cathemerina 12.157-208
Not analysed yet
licetne Christum noscere
tanti per exemplum viri?
dux ille caeso Aegyptio
absolvit Istrahel iugo;
at nos, subactos iugiter
erroris imperio gravi,
dux noster hoste saucio
mortis tenebris liberat.
hic expiatam fluctibus
plebem marino in transitu
repurgat undis dulcibus,
lucis columnam praeferens;
hic proeliante exercitu,
pansis in altum bracchiis,
sublimis Amalec premit,
crucis quod instar tunc fuit.
hic nempe Iesus verior,
qui longa post dispendia
victor suis tribulibus
promissa solvit iugera.
qui ter quaternas denique
refluentis amnis alveo
fundavit et fixit petras,
apostolorum stemmata.
iure ergo se Iudae ducem
vidisse testantur magi,
cum facta priscorum ducum
Christi figuram pinxerint. 1
hic rex priorum iudicum,
rexere qui Iacob genus,
dominaeque rex ecclesiae,
templi et novelli et pristini.
hunc posteri Ephrem colunt,
hunc sancta Manassae domus,
omnesque suspiciunt tribus
bis sena fratrum semina,
quin et propago degener
ritum secuta inconditum,
quaecumque dirum fervidis
Bahal caminis coxerat,
fumosa avorum numina,
saxum, metallum, stipitem,
rasum, dolatum, sectile,
in Christi honorem deserit.
gaudete, quicquid gentium est,
Iudaea, Roma et Graecia,
Aegypte, Thrax, Persa, Scytha:
rex unus omnes possidet.
laudate vestrum principem
omnes beati ac perditi,
vivi, inbecilli ac mortui:
iam nemo posthac mortuus.