Latin · ~7 min
Lines 12.77-12.156
Prudentius, Cathemerina 12.77-156
Not analysed yet
o sola magnarum urbium
maior Bethlem, cui contigit
ducem salutis caelitus
incorporatum gignere!
altrice te summo Patri
heres creatur unicus,
homo ex Tonantis spiritu,
idemque sub membris Deus.
hunc et prophetis testibus
isdemque signatoribus
testator et sator iubet
adire regnum et cernere,
regnum, quod ambit omnia
dia et marina et terrea
a solis ortu ad exitum,
et Tartara et caelum supra.
audit tyrannus anxius
adesse regum principem,
qui nomen Istrahel 1 regat,
teneatque David regiam.
exclamat amens nuntio
‘successor instat, pellimur:
satelles, i, ferrum rape,
perfunde cunas sanguine.
mas omnis infans occidat,
scrutare nutricum sinus,
interque materna ubera
ensem cruentet pusio.
suspecta per Bethlem mihi
puerperarum est omnium
fraus, ne qua furtim subtrahat
prolem virilis indolis.’
transfugit ergo carnifex
mucrone districto furens
effusa nuper corpora,
animasque rimatur novas.
locum minutis artubus
vix interemptor invenit
quo plaga descendat patens,
iuguloque maior pugio est.
o barbarum spectaculum!
inlisa cervix cautibus
spargit cerebrum lacteum,
oculosque per vulnus vomit;
aut in profundum palpitans
mersatur infans gurgitem,
cui subter artis faucibus
singultat unda et halitus.
salvete, flores martyrum,
quos lucis ipso in limine
Christi insecutor sustulit,
ceu turbo nascentes rosas.
vos, prima Christi victima,
grex inmolatorum 1 tener,
aram ante ipsam simplices
palma et coronis luditis.
quo proficit tantum nefas?
quid crimen Herodem iuvat?
unus tot inter funera
inpune Christus tollitur.
inter coaevi sanguinis
fluenta solus integer
ferrum, quod orbabat nurus,
partus fefellit virginis.
sic stulta Pharaonis mali
edicta quondam fugerat
Christi figuram praeferens
Moses, receptor civium.
cautum et statutum ius erat
quo non liceret matribus,
cum pondus alvi absolverent,
puerile pignus tollere.
mens obstetricis sedulae
pie in tyrannum contumax
ad spem potentis gloriae
furata servat parvulum,
quem mox sacerdotem sibi
adsumpsit orbis conditor,
per quem notatam saxeis
legem tabellis traderet.