Latin · ~7 min
Lines 3.1-3.70
Prudentius, Cathemerina 3.1-70
Not analysed yet
O crucifer bone, lucisator,
omniparens pie, Verbigena,
edite corpore virgineo,
sed prius in genitore potens,
astra, solum, mare quam fierent,
huc nitido, precor, intuitu
flecte salutiferam faciem
fronte serenus et irradia,
nominis ut sub honore tui has
epulas liceat capere.
te sine dulce nihil, Domine,
nec iuvat ore quid adpetere,
pocula ni prius atque cibos,
Christe, tuus favor inbuerit,
omnia sanctificante fide.
fercula nostra Deum sapiant,
Christus et influat in pateras;
seria, ludicra, verba, iocos,
denique quod sumus aut agimus,
trina superne regat pietas.
hic mihi nulla rosae spolia,
nullus aromate fragrat 1 odor,
sed liquor influit ambrosius
nectareamque fidem reddet
fusus ab usque Patris gremio.
sperne, Camena, leves hederas,
cingere tempora quis solita es,
sertaque mystica dactylico
texere docta liga strophio,
laude Dei redimita comas.
quod generosa potest anima,
lucis et aetheris indigena,
solvere dignius obsequium,
quam data munera si recinat
artificem modulata suum?
ipse homini quia cuncta dedit,
quae capimus dominante manu;
quae polus aut humus aut pelagus
aëre, gurgite, rure creant,
haec mihi subdidit, et sibi me.
callidus inlaqueat volucres
aut pcdicis dolus aut maculis,
inlita glutine corticeo
vimina plumigeram seriem
inpediunt et abire vetant.
ecce per aequora fluctivagos
texta greges sinuosa trahunt;
piscis item sequitur calamum
raptus acumine vulnifico,
credula saucius ora cibo.
fundit opes ager ingenuas,
dives aristiferae segetis,
hic ubi vitea pampineo
bracchia palmite luxuriant,
pacis alumna ubi baca viret.
haec opulentia Christicolis
servit et omnia subpeditat.
absit enim procul illa fames,
caedibus ut pecudum libeat
sanguineas lacerare dapes.
sint fera gentibus indomitis
prandia de nece quadrupedum;
nos holeris coma, nos siliqua
feta legumine multimodo
paverit innocuis epulis.
spumea mulctra gerunt niveos
ubere de gemino latices,
perque coagula densa liquor
in solidum coit, et fragili
lac tenerum premitur calatho.