Latin · ~7 min
Lines 3.71-3.140
Prudentius, Cathemerina 3.71-140
Not analysed yet
mella recens mihi Cecropia
nectare sudat olente favus;
haec opifex apis aërio
rore liquat tenuique thymo,
nexilis inscia conubii.
hinc quoque pomiferi nemoris
munera mitia pro veniunt;
arbor onus tremefacta suum
deciduo gravis imbre pluit
puniceosque iacit cumulos.
quae veterum tuba quaeve lyra
flatibus inclyta vel fidibus
divitis omnipotentis opus,
quaeque fruenda patent homini,
laudibus aequiperare queat?
te, Pater optime, mane novo,
solis et orbita cum media est,
te quoque luce sub occidua,
sumere cum monet hora cibum,
nostra, Deus, canet harmonia.
quod calet halitus interior,
corde quod abdita vena tremit,
pulsat et incita quod resonam
lingua sub ore latens caveam,
laus superi Patris esto mihi.
nos igitur tua, sancte, manus
caespite conposuit madido,
effigiem meditata suam,
utque foret rata materies
flavit et indidit ore animam. 1
tunc per amoena virecta iubet
frondicomis habitare locis,
ver ubi perpetuum redolet
prataque multicolora latex
quadrifluo celer amne rigat.
haec tibi nunc famulentur ait
‘usibus omnia dedo tuis,
sed tamen aspera mortifero
stipite carpere poma veto,
qui medio viret in nemore.’
hic draco perfidus indocile
virginis inficit ingenium,
ut socium malesuada virum
mandere cogeret ex vetitis,
ipsa pari peritura modo.
corpora mutua (nosse nefas)
post epulas inoperta vident,
lubricus error et erubuit:
tegmina suta parant foliis,
dedecus ut pudor occuleret.
conscia culpa Deum pavitans
sede pia procul exigitur.
innuba femina quae fuerat,
coniugis excipit imperium,
foedera tristia iussa pati.
auctor et ipse doli coluber
plectitur inprobus, ut mulier
colla trilinguia calce terat;
sic coluber muliebre solum
suspicit atque virum mulier.
his ducibus vitiosa dehinc
posteritas ruit in facinus,
dumque rudes imitatur avos,
fasque nefasque simul glomerans,
inpia crimina morte luit.
ecce venit nova progenies,
aethere proditus alter homo,
non luteus velut ille prius,
sed Deus ipse gerens hominem,
corporeisque carens vitiis.