Latin · ~7 min
Lines 3.141-3.205
Prudentius, Cathemerina 3.141-205
Not analysed yet
fit caro vivida Sermo Patris,
numine quam rutilante gravis
non thalamo, neque iure tori,
nec genialibus inlecebris
intemerata puella parit.
hoc odium vetus illud erat,
hoc erat aspidis atque hominis
digladiabile discidium,
quod modo cernua femineis
vipera proteritur pedibus.
edere namque Deum merita
omnia virgo venena domat;
tractibus anguis inexplicitis
virus inerme piger revomit,
gramine concolor in viridi.
quae feritas modo non trepidat
territa de grege candidulo?
inpavidas lupus inter oves
tristis obambulat et rabidum
sanguinis inmemor os cohibet.
agnus enim vice mirifica
ecce leonibus imperitat,
exagitansque truces aquilas
per vaga nubila perque Notos
sidere lapsa columba fugat.
tu mihi, Christe, columba potens,
sanguine pasta cui cedit avis,
tu niveus per ovile tuum
agnus hiare lupum prohibes,
subiuga tigridis ora premens.
da, locuples Deus, hoc famulis
rite precantibus, ut tenui
membra cibo recreata levent,
neu piger inmodicis dapibus
viscera tenta gravet stomachus.
haustus amarus abesto procul,
ne libeat tetigisse manu
exitiale quid aut vetitum;
gustus et ipse modum teneat,
sospitet ut iecur incolume.
sit satis anguibus horrificis
liba quod inpia corporibus
a! miseram peperere necem;
sufficiat semel ob facinus
plasma Dei potuisse mori.
oris opus, vigor igneolus
non moritur, quia flante Deo
conpositus superoque fluens '
de solio patris artificis
vim liquidae rationis habet.
viscera mortua quin etiam
post obitum reparare datur,
eque suis iterum tumulis
prisca renascitur effigies,
pulvereo coeunte situ.
credo equidem, neque vana fides,
corpora vivere more animae;
nam modo corporeum memini
de Phlegethonte gradu facili
ad superos remeasse Deum.
spes eadem mea membra manet,
quae redolentia funereo
iussa quiescere sarcophago,
dux parili redivivus humo
ignea Christus ad astra vocat.