Latin · ~7 min
Lines 5.113-5.164
Prudentius, Cathemerina 5.113-164
Not analysed yet
illic purpureis tecta rosariis
omnis fragrat humus caltaque pinguia
et molles violas et tenues crocos
fundit fonticulis uda fugacibus.
illic et gracili balsama surculo
desudata fluunt, raraque cinnama
spirant, et folium, fonte quod abdito
praelambens fluvius portat in exitum.
felices animae prata per herbida
concentu pariles suave sonantibus
hymnorum modulis dulce canunt melos,
calcant et pedibus lilia candidis.
sunt et spiritibus saepe nocentibus
poenarum celebres sub Styge feriae
illa nocte, sacer qua rediit Deus
stagnis ad superos ex Acherunticis,
non sicut tenebras de face fulgida
surgens Oceano Lucifer inbuit,
sed terris Domini de cruce tristibus
maior sole novum restituens diem.
marcent suppliciis Tartara mitibus,
exultatque sui carceris otio
functorum 1 populus liber ab ignibus,
nec fervent solito flumina sulphure.
nos festis trahimus per pia gaudia
noctem conciliis votaque prospera
certatim vigili congerimus prece,
extructoque agimus liba sacrario.
pendent mobilibus lumina funibus,
quae suffixa micant per laquearia,
et de languidulis fota natatibus
lucem perspicuo flamma iacit vitro.
credas stelligeram desuper aream
ornatam geminis stare trionibus,
et qua bosphoreum temo regit iugum
passim purpureos spargier hesperos.
o res digna, Deus, 2 quam tibi roscidae
noctis principio grex tuus offerat,
lucem, qua tribuis nil pretiosius,
lucem, qua reliqua praemia cernimus.
tu lux vera oculis, lux quoque sensibus,
intus tu speculum, tu speculum foris;
lumen quod famulans offero, suscipe,
tinctum pacifici chrismatis unguine,
per Christum genitum, summe Pater, tuum
in quo visibilis stat tibi gloria,
qui noster Dominus, qui tuus unicus
spirat de patrio corde Paraclitum.
per quem splendor, honos, laus, sapientia,
maiestas, bonitas et pietas tua
regnum continuat numine triplici,
texens perpetuis saecula saeculis.