Latin · ~7 min
Lines 6.1-6.88
Prudentius, Cathemerina 6.1-88
Not analysed yet
Ades, Pater supreme,
quem nemo vidit umquam,
patrisque Sermo Christe,
et Spiritus benigne,
o Trinitatis huius
vis una, lumen unum,1
deus ex Deo perennis,
deus ex utroque missus.
fluxit labor diei,
redit et quietis hora,
blandus sopor vicissim
fessos relaxat artus.
mens aestuans procellis,
curisque sauciata,
totis bibit medullis
obliviale poclum.
serpit per omne corpus
Lethaea vis, nec ullum
miseris doloris aegri
patitur manere sensum.
lex haec data est caducis
deo iubente membris,
ut temperet laborem
medicabilis voluptas,
sed dum pererrat omnes
quies amica venas
pectusque feriatum
placat rigante somno,
liber vagat per auras
rapido vigore sensus,
variasque per figuras
quae sunt operta cernit;
quia mens soluta curis,
cui est origo caelum
purusque fons ab aethra,
iners iacere nescit.
imitata multiformes
facies sibi ipsa fingit,
per quas repente currens
tenui fruatur actu.
sed sensa somniantum
dispar fatigat horror,
nunc splendor intererrat,
qui dat futura nosse;
plerumque dissipatis
mendax imago veris
animos pavore maestos
ambage fallit atra.
quem rara culpa monti
non polluit frequenter,
hunc lux serena vibrans
res edocet latentes;
at qui coinquinatum
vitiis cor inpiavit,
lusus pavore multo
species videt tremendas.
hoc patriarcha noster
sub carceris catena
geminis simul ministris
interpres adprobavit,
quorum regressus unus
dat poculum tyranno,
ast alterum rapaces
fixum vorant volucres.
ipsum deinde regem,
perplexa somniantem,
monuit famem futuram
clausis cavere acervis.
mox praesul ac tetrarches
regnum per omne iussus
sociam tenere virgam,
dominae resedit aulae.
o quam profunda iustis
arcana per soporem
aperit tuenda Christus,
quam clara, quam tacenda!
evangelista summi
fidissimus Magistri
signata quae latebant
nebulis videt remotis:
ipsum Tonantis agnum
de caede purpurantem,
qui conscium futuri
librum resignat unus.
huius manum potentem
gladius perarmat anceps,
et fulgurans utrimque
duplicem minatur ictum.