Latin · ~8 min
Book 1, lines 1.1.102-1.1.155
Prudentius, Contra Orationem Symmachia 1.1.102-155
Not analysed yet
ecce deum in numero formatus et aeneus adstat
Graius homo augustaque Numae praefulget in arce.
strenuus exculti dominus quidam fuit agri
hortorumque opibus memorabilis; hic tamen idem
scortator nimius multaque libidine suetus
rusticolas vexare lupas interque salicta
et densas saepes obscena cubilia inire;
indomitum intendens animum semperque paratum
ad facinus nunquam calidis dabat otia venis.
hic deus e patrio praenobilis Hellesponto
venit ad usque Italos sacris cum turpibus hortos;
sinum lactis et haec votorum liba quotannis
accipit ac ruris servat vineta Sabini,
turpiter adfixo pudeat quem visere ramo.
Herculeus mollis pueri famosus amore
ardor et in transtris iactata efferbuit Argo,
nec maris erubuit Nemea sub pelle fovere
concubitus et Hylan pereuntem quaerere caelebs.
nunc Saliis cantuque domus Pinaria templum
collis Aventini convexa in sede frequentat.
Thebanus iuvenis superatis fit deus Indis,
successu dum victor ovans lascivit et aurum
captivae gentis revehit spoliisque superbus
diffluit in luxum cum semiviro comitatu
atque avidus vini multo se proluit haustu,
gemmantis paterae spumis mustoque Falerno
perfundens biiugum rorantia terga ferarum,
his nunc pro meritis Baccho caper omnibus aris
caeditur et virides discindunt ore chelydros
qui Bromium placare volunt, quod et ebria iam tunc
ante oculos regis satyrorum insania fecit,
et fecisse reor stimulis furialibus ipsas
maenadas inflammante mero in scelus omne rotatas.
hoc circumsaltante choro temulentus adulter
invenit expositum secreti in litoris acta
corporis egregii scortum, quod perfidus illic
liquerat incesto iuvenis satiatus amore.
hanc iubet adsumptam fervens post vina Neaeram
secum in deliciis fluitantis stare triumphi,
regalemque decus capitis gestare coronam.
mox Ariadnaeus stellis caelestibus ignis
additur: hoc pretium noctis persolvit honore
Liber, ut aetherium meretrix inluminet axem.
tantum posse omnes illo sub tempore reges
indocilis fatui ducebat ineptia vulgi,
ut transire suis cum sordibus induperator
posset in aeternum caeli super ardua regnum,
regia tunc omnis vim maiestatis et omnis,
parva licet, caeli imperium retinere potestas
credita: ture etiam ducibus parvoque sacello
inpertitus honos, quem dum metus aut amor aut spes
adcumulant, longum miseris processit in aevum
mos patrius: coepit falsae pietatis imago
ire per ignaros nebuloso errore nepotes;