Latin · ~8 min
Book 1, lines 1.1.156-1.1.204
Prudentius, Contra Orationem Symmachia 1.1.156-204
Not analysed yet
tum quia, quae vivis veneratio regibus ante
contigerat, functis eadem iam munere lucis
cessit et ad nigras altaria transtulit urnas.
inde puellarum ludibria, pignera, partus,
et furtivus amor iuvenum et deprensa iugalis
corruptela tori, quoniam regalibus aula
fervere tunc vitiis solita est, nec perdita luxu
divorum suboles sancti meminisse pudoris.
atque ut, Roma, tuos caelesti ex sede parentes,
quis te semideam iactant auctoribus ortam,
praestringam breviter, Gradivum vel Cytheream,
ille sacerdotem violat, contra illa marito
subcumbit Phrygio, coitus fuit inpar utrique:
nec terrestre deam decuit mortalis obire
coniugium, nec caelicolam descendere ephebum
virginis ad vitium furtivoque igne calere,
sed venus augusto de sanguine femina vili
privatoque viro vetitum per dedecus haesit;
et, si Rhea sacram lascivi Martis amore
lusa pudicitiam fluviali amisit in ulva,
crediderim generosae aliquem stirpis, sed eundem
moribus infamem, conpressa virgine per vim
se dixisse deum, ne stuprum numinis ullus
obicere auderet turpi miseraeque puellae,
haec Italos induxit avos vel fama vel error,
Martia Romuleo celebrarent ut sacra campo,
utque Palatinis Capitolia condita saxis
signarent titulo proavi Iovis atque Pelasgae
Palladis et Libyca Iunonem ex arce vocarent,
cognatos de Marte deos, Veneris quoque nudum
accirent proceres Erycino e vertice signum,
utque deum mater Phrygia veheretur ad Ida,
Bacchica de viridi peterentur ut orgia Naxo.
facta est terrigenae domus unica maiestatis,
et tot templa deum Romae quot in orbe sepulcra
heroum numerare licet; quos fabula manes
nobilitat, noster populus veneratus adorat.
hos habuere deos Ancus, Numitor, Numa, Tullus,
talia Pergameas fugerunt numina flammas,
sic Vesta est, sic Palladium, sic umbra penatum,
talis et antiquum servavit terror asylum.
ut semel obsedit gentilia pectora patrum
vana superstitio, non interrupta cucurrit
aetatum per mille gradus, tener horruit heres
et coluit quidquid sibimet venerabile cani
monstrarant atavi; puerorum infantia primo
errorem cum lacte bibit, gustaverat inter
vagitus de farre molae, saxa inlita ceris
viderat unguentoque lares umescere nigros.