Latin
Book 2, lines 2.1.101-2.1.148
Prudentius, Contra Orationem Symmachia 2.1.101-148
Not analysed yet
quis dubitet victo fragilem lassescere visu
vimque fatigatae mentis sub pectore parvo
turbari invalidisque hebetem subcumbcre curis?
sed facilis fidei via provocat omnipotentem
credere qui bona non tantum praesentia donat,
sed ventura etiam longisque intermina saeclis
promittit, ne totus eam resolutus inane
in nihilum pereamque brevem post luminis usum.
muneris auctorem 1 ipso de munere pendas:
aeterna aeternus tribuit, mortalia confert
mortalis, divina Deus, peritura caducus.
omnia quae tempus peragit quaeque exitus aufert
vilia sunt brevitate sui, nec digna perenni
largitore, cui propria est opulentia numquam
desinere idque homini dare quod non desinat umquam.
nam si corruptum corrumpendumve Deus quid
praestat habetque nihil quod sit pretiosius istis,
pauper et infirmus et summo indignus honore
et non omnipotens sed inanis numinis umbra est.
hac ratione Fides sapienter conicit, immo
non dubitat verum esse Deum, qui quod sumus et quod
vivimus inlaesum semper fore, si mereamur,
nos sperare iubet. caelestia si placet, inquit,
‘scandere, terrenas animo depellite curas,
nam quantum subiecta situ tellus iacet infra
dividiturque ab humo convexi regia caeli,
tantum vestra meis distant mundana futuris,
dira bonis, scelerata piis, tenebrosa serenis.
quidquid obire potest fugiatis censeo, quidquid
naturae ratione capit vitium atque senescit
pro nihilo, in nihilum quia sunt reditura, putetis,
cuncta equidem quae gignit humus, quae continet, ipse
principio institui nitidoque insignia mundo
ornamenta dedi speciosaque semina finxi.
sed tamen esse modum volui parcisque fruenda
moribus indulsi, quantum moribundus et aeger
corporis ac vitae volucris sibi posceret usus;
non ut captus homo studiis et inaniter ardens
duceret omne bonum positum in dulcedine rerum
et specie tenui quas currere tempore iussi;
atque aevum statui, sub quo generosa probarem
pectora, ne torpens et non exercita virtus
robur enervatum gereret sine laude palaestrae. 1
inlecebrosus enim sapor est et pestifer horum,
quae, dum praetereunt, miro oblectamine mentes
inplicitas vinctasque tenent, vincenda voluptas,
elaqueanda animi constantia, ne retinaclis
mollibus ac lentis nexa et captiva prematur.