Latin · ~7 min
Book 2, lines 2.1.149-2.1.190
Prudentius, Contra Orationem Symmachia 2.1.149-190
Not analysed yet
luctandum summis conatibus, inter acerba
sectandum virtutis iter, ne suavia fluxae
condicionis amet, nimium ne congerat aurum,
ne varios lapidum cupide spectare colores
ambitiosa velit, ne se popularibus auris
ostentet pulchroque inflata tumescat honore,
ne natale solum, patrii ne iugera ruris
tendat et externos animum diffundat in agros,
et ne corporeis addicat sensibus omne
quod vult aut quod agit, ne praeferat utile iusto,
spemque in me omnem statuat numquam peritura
quae dedero, longoque die mea dona trahenda.’
haec igitur spondente Deo quis fortis et acer
virtutisque capax breve quidque perennibus in se
praetulerit? vel quis sapiens potiora putarit
gaudia membrorum quam vivae praemia mentis?
nonne hominem ac pecudem distantia separat una,
quod bona quadrupedum ante oculos sita sunt, ego contra
spero quod extra aciem longum servatur in aevum?
nam si tota mihi cum corpore vita peribit
nec poterit superesse meum post funera quidquam,
quis mihi regnator caeli, quis conditor orbis,
quis Deus aut quae iam merito metuenda potestas?
ibo per inpuros fervente libidine luxus,
incestabo toros, sacrum calcabo pudorem,
infitiabor habens aliquod sine teste propinqui
depositum, tenues avidus spoliabo clientes,
longaevam perimam magico cantamine matrem
(tardat anus dominum dilata morte secundum)
nec formido malum, falluntur publica iura;
lex armata sedet, sed nescit crimen opertum;
aut, si res pateat, iudex corrumpitur auro.
rara reos iusta percellit poena securi,
sed quid ego haec meditor? revocat Deus ecce severa
maiestate minax, negat interitura meorum
per mortem monumenta operum. non occidet, inquit,
‘interior qui spirat homo; luet ille perennc
supplicium quod subiectos male rexerit artus,
nec mihi difficile est liquidam circumdare flammis
naturam; quamvis perflabilis illa feratur
more noti, capiam tamen et tormenta adhibebo
ipse incorporeus ac spirituum sator unus.