Latin · ~7 min
Book 2, lines 2.1.1012-2.1.1054
Prudentius, Contra Orationem Symmachia 2.1.1012-1054
Not analysed yet
nec tamen idcirco minor est aut fructus agelli
aut tempestatis clementia laeta serenae,
temperet aut pluvius qui culta novalia ventus.
sed nec magno opus est frugi viventibus, et eum
maxima proveniunt non amplo in gaudia censu
solvimur inque lucrum studio exultamus avaro.
nam quibus aeternum spes informatur in aevum,
omne bonum tenue est quod praesens ingerit aetas.
o felix nimium, sapiens et rusticus idem,
qui terras animumque colens inpendit utrisque
curam pervigilem, quales quos inbuit auctor
Christus, et adsumptis dedit haec praecepta colonis:
‘semina cum sulcis committitis, arva cavete
dura lapillorum macie, ne decidat illic
quod seritur, primo quoniam praefertile germen
luxuriat, suco mox deficiente sub aestu
sideris igniferi sitiens torretur et aret;
neve in spinosos incurrant semina vepres,
aspera nam segetem surgentem vincula texunt
ac fragiles calamos nodis rubus artat acutis;
et ne iacta viae spargantur in aggere grana,
haec avibus quia nuda patent passimque vorantur
inmundisque iacent foeda ad ludibria corvis.’
his Deus agricolam confirmat legibus; ille
ius caeleste Patris non summa intelligit aure,
sed simul et cordis segetem disponit et agri,
ne minus interno niteant praecordia cultu
quam cum laeta suas ostentant iugera messes.
extirpamus enim sentos de pectore vepres,
ne vitiosa necent germen vitale flagella,
ne frugem segetemque animae spinosa malorum
inpediat sentix scelerum peccamine crebro,
glarea ne tenuis ieiunis siccet harenis
marcentem sub corde fidem, ne pectoris aestus
flagret et effetis urat charismata venis,
denique ne iecoris detrita in parte relinquat
vilis cura Deum, ne spem, qua vescimur intus,
deserat obscenisque avibus permittat edendam,
et proiecta fides hosti sit praeda volucri.
talis nostrorum sollertia centiplicatos
agrorum rediget fructus, quibus acrius instat,
nec metuit ne congestum populetur acervum
curculio vel nigra cavis formica recondat.