Latin · ~7 min
Book 2, lines 2.1.1055-2.1.1101
Prudentius, Contra Orationem Symmachia 2.1.1055-1101
Not analysed yet
sunt et virginibus pulcherrima praemia nostris:
et pudor et sancto tectus velamine vultus,
et privatus honos nec nota et publica forma,
et rarae tenuesque epulae et mens sobria semper,
lexque pudicitiae vitae cum fine peracta.
hinc decies deni rediguntur in horrea fructus,
horrea nocturno non umquam obnoxia furi,
nam caelum fur nullus adit, caelestia numquam
fraude resignantur; fraus terris volvitur imis.
quae nunc Vestalis sit virginitatis honestas
discutiam, qua lege regat decus omne pudoris.
ac primum parvae teneris capiuntur in annis,
ante voluntatis propriae quam libera secta,
laude pudicitiae fervens et amore deorum,
iusta maritandi condemnet 1 vincula sexus,
captivus pudor ingratis addicitur aris,
nec contempta perit miseris sed adempta voluptas
corporis intacti: non mens intacta tenetur,
nec requies datur ulla toris, quibus innuba caecum
vulnus et amissas suspirat femina taedas;
tum quia non totum spes salva interficit ignem,
nam resides quandoque faces adolere licebit
festaque decrepitis obtendere flammea canis;
tempore praescripto membra intemerata requirens
tandem virgineam fastidit Vesta senectam.
dum thalamis habilis tumuit vigor, inrita nullus
fecundavit amor materno viscera partu;
nubit anus veterana sacro perfuncta labore,
desertisque focis, quibus est famulata iuventas,
transfert emeritas ad fulcra iugalia rugas,
discit et in gelido nova nupta tepescere lecto.
interea dum torta vagos ligat infula crines
fatalesque adolet prunas innupta sacerdos,
fertur per medias ut publica pompa plateas
pilento residens molli, seque ore retecto
inputat attonitae virgo spectabilis urbi.
inde ad consessum caveae pudor almus et expers
sanguinis it pietas hominum visura cruentos
congressus mortesque et vulnera vendita pastu
spectatura sacris oculis, sedet illa verendis
vittarum insignis phaleris fruiturque lanistis.
o tenerum mitemque animum! consurgit ad ictus
et, quotiens victor ferrum iugulo inserit, illa
delicias ait esse suas, pectusque iacentis
virgo modesta iubet converso pollice rumpi,
ne lateat pars ulla animae vitalibus imis,
altius inpresso dum palpitat ense secutor.