Latin · ~7 min
Book 2, lines 2.1.282-2.1.328
Prudentius, Contra Orationem Symmachia 2.1.282-328
Not analysed yet
orbe novo nulli subigebant arva coloni:
quid sibi aratra volunt? quid cura superflua rastri?
ilignis melius saturatur glandibus alvus,
primi homines cuneis scindebant fissile lignum:
decoquat in massam fervens strictura secures
rursus et ad proprium restillet vena metallum.
induvias caesae pecudes et frigida parvas
praebebat spelunca domos: redeamus ad antra,
pellibus insutis hirtos sumamus amictus.
inmanes quondam populi feritate subacta
edomiti iam triste fremant iterumque ferinos
in mores redeant atque ad sua prisca recurrant.
praecipitet Scythica iuvenis pietate vietum
votivo de ponte patrem (sic mos fuit olim),
caedibus infantum fument Saturnia sacra
flebilibusque truces resonent vagitibus arae.
ipsa casas fragili texat gens Romula culmo:
sic tradunt habitasse Remum, regalia faeno
fulcra supersternant aut pelle Libystidis ursae
conpositam chlamydem villoso corpore gestent.
talia Trinacrius ductor vel Tuscus habebant.
Roma antiqua sibi non constat versa per aevum
et mutata sacris, ornatu, legibus, armis.
multa colit quae non coluit sub rege Quirino;
instituit quaedam melius, nonnulla refugit,
et morem variare suum non destitit, et quae
pridem condiderat iura in contraria vertit.
quid mihi tu ritus solitos, Romane senator,
obiectas cum scita patrum populique frequenter
instabilis placiti sententia nexa novarit?
nunc etiam quotiens solitis decedere prodest
praeteritosque habitus cultu damnare recenti,
gaudemus conpertum aliquid tandemque retectum,
quod latuit; tardis semper processibus aucta
crescit vita hominis et longo proficit usu.
sic aevi mortalis habet se mobilis ordo,
sic variat natura vices: infantia repit,
infirmus titubat pueri gressusque animusque,
sanguine praecalido fervet nervosa iuventa,
mox stabilita venit maturi roboris aetas;
ultima consiliis melior, sed viribus aegra,
corpore subcumbit mentem purgata senectus.
his genus humanum per dissona tempora duxit
curriculis aevum mutabile, sic hebes inter
primitias mersumque solo ceu quadrupes egit; 1
mox tenerum docili ingenio iamque artibus aptum
noscendis varia rerum novitate politum est;