Latin
Book 2, lines 2.1.236-2.1.281
Prudentius, Contra Orationem Symmachia 2.1.236-281
Not analysed yet
tu me praeterito meditaris numina mille,
quae simules parere meis virtutibus, ut me
per varias partes minuas, cui nulla recidi
pars aut forma potest, quia sum substantia simplex,
nec pars esse queo. solis divisio rebus
conpositis factisque subest; me nemo creavit,
ut scindi valeam cunctorum conditor unus.
crede, quod ex nihilo formavi, pars mea non est.
quare age, mortalis, soli mihi construe templum,
meque unum venerare Deum. caementa remitto,
et quae saxa Paros secat et quae Punica rupis,
quae viridis Lacedaemon habet maculosaque Synna;
nativum nemo scopuli mihi dedicet ostrum,
templum mentis amo, non marmoris: aurea in illo
fundamenta manent fidei; structura nivali
consurgit pietate nitens, tegit ardua culmen
iustitia, interius spargit sola picta rubenti
flore pudicitiae pudor almus et atria servat,
haec domus apta mihi est, haec me pulcherrima sedes
accipit, aeterno caelestique hospite digna.
nec novus hic locus est; fluxit mea gloria in artus
et lux vera Dei. Deus inlustravit alumnam
materiem, corpusque parens habitabile fecit
ipse sibi, placito ut posset requiescere templo,
condideram perfectum hominem; spectare superna
mandaram totis conversum sensibus in me
recto habitu celsoque situ et sublime tuentem;
sed despexit humum seque inclinavit ad orbis
divitias pepulitque meum de pectore numen,
restituendus erat mihimet; summissus in illum
Spiritus ipse meus descendit et edita limo
viscera divinis virtutibus informavit,
iamque hominem adsumptum summus Deus in deitatem
transtulit ac nostro docuit recalescere cultu.’
scire velim praecepta Patris quibus auribus haec tu
accipias, Italae censor doctissime gentis.
an veterem tantum morem ratione relicta
eligis et dici id patitur sapientis acumen
ingeniumque viri? ‘potior mihi pristinus est mos
quam via iustitiae, pietas quam prodita caelo,
quamque fides veri, rectae quam regula sectae.’
si, quidquid rudibus mundi nascentis in annis
mos habuit, sancte colere ac servare necesse est,
omne revolvamus sua per vestigia saeclum
usque ad principium, placeat damnare gradatim
quidquid posterius successor repperit usus.