Latin · ~7 min
Book 2, lines 2.1.384-2.1.425
Prudentius, Contra Orationem Symmachia 2.1.384-425
Not analysed yet
sic hominis vitam sibi temperat atque gubernat
vivida mens, quam tu ficto conponere temptas
murorum 1 genio, qui nusquam est nec fuit umquam,
quin et corporibus versat mens viva regendis
summum consilium, fida ut tutacula nudis
invalidisque paret, metuenda pericula vitet,
utile prospiciat, varias agitetur ad artes,
consultet cui se domino submittat et orbis
quem putet auctorem, quem rerum summa sequatur,
at tuus hic urbis genius, dicas volo, quando
coepit adhuc parvae primum se infundere Romae?
fluxit ab uberibus nemorosa in valle lupinis
infantesque aluit, dum nascitur ipse, gemellos?
an cum vulturibus volitans ignota per auras
umbra repentinam traxit de nube figuram?
culminibus summis sedet, an penetralia servat?
instituit mores et iura forensia condit,
an castrorum etiam fossis intervenit, acres
cogit ad arma viros, lituis ciet, urget in hostem?
quae quis non videat sapientum digna cachinno?
fingamus tamen esse aliquam, quae talia curet,
umbram sive animam, per quam respublica fatum
hauserit et calidis animetur tota medullis.
cur non haec eadem de religione colenda
consultat? cur non suspectat libera caelum?
cur sibi praescriptum non commutabile fatum
ut captiva putat? genesis cur vincula fingit?
cui iam nolle licet quod tunc voluisse licebat,
erroresque abolere suos ac flectere sensus.
sic septingentis erravit circiter annis
lubricaque et semper dubitans quae forma placeret
imperii, quae regnandi foret aequa potestas.
regius exortam iam tunc habuit status urbem
non sine grandaevis curarum in parte locatis.
mox proceres de stirpe senum tractasse videmus .
clavum consilii; plebeias inde catervas
conlatas patribus mixtim dicionibus aequis
imperitasse diu belloque et pace regendis.
consule nobilitas viguit, plebs fisa tribuno est.
displicet hic subito status et bis quina creantur
summorum procerum fastigia, quos duodeni
circumstant fasces simul et sua quemque securis.