Latin
Book 2, lines 2.1.426-2.1.470
Prudentius, Contra Orationem Symmachia 2.1.426-470
Not analysed yet
rursus se geminis reddit ductoribus omnis
publica res et consulibus dat condere fastos.
ultima sanguineus turbavit saecla triumvir.
fluctibus his olim fatum geniusve animusve
publicus erravit; tandem deprendere rectum
doctus iter caput augustum diademate cinxit
appellans patrem patriae, populi atque senatus
rectorem, qui militiae sit ductor et idem
dictator censorque bonus morumque magister,
tutor opum, vindex scelerum, largitor honorum.
quod si tot rerum gradibus totiens variatis
consiliis aegre tandem pervenit ad illud
quod probet ac sancto reverentia publica servet
foedere, quid dubitat divina agnoscere iura
ignorata prius sibimet tandemque refecta?
gratemur, iam non dubitat; nam subdita Christo
servit Roma Deo cultus exosa priores.
Romam dico viros, quos mentem credimus urbis,
non genium, cuius frustra simulatur imago,
quamquam cur genium Romae mihi fingitis unum,
cum portis, domibus, thermis, stabulis soleatis
adsignare suos genios perque omnia membra
urbis perque locos geniorum milia multa
fingere, ne propria vacet angulus ullus ab umbra?
restat ut et fatum similis dementia cunctis
aedibus inponat, paries ut quisque sub astro
fundatus structusque suo, qua sorte maneret,
quando autem rueret, primis acceperit horis,
adscribunt saxis Lachesis male fortia fila,
tectorumque trabes fusis pendere rotatis
credunt, atque ipsis tribuunt decreta tigillis,
ceu distet cuius stellae sit fraxinus ortu
eruta, quae summum conscenderet ardua culmen,
denique nulla hominum res est, nulla actio mundi,
cui non fatalem memorent incumbere sortem.
quae quia constituunt, dicant cur condita sit lex
bis sex in tabulis aut cur rubrica minetur,
quae prohibet peccare reos, quos ferrea fata
cogunt ad facinus et inevitabile mergunt.
quin et velle adigunt pravum insinuantia votum,
ne liceat miseris vetitum committere nolle.
cedite, si pudor est, gladiumque retundite vestrum,
aspera nil meritos poenis plectentia iura;
antrum carcereum dissolvite, corpora sub quo
agminis innocui fato peccante tenetis.