Latin
Book 2, lines 2.1.471-2.1.514
Prudentius, Contra Orationem Symmachia 2.1.471-514
Not analysed yet
nemo nocens, si fata regunt quod vivitur ac fit:
immo nocens quicumque volens quod non licet audet,
alterutrum quia velle suum est nec fata reatum
inponunt homini, sed fit reus ipse suopte
arbitrio, placitumque nefas et facta rependit
inpia suppliciis merito non sorte peremptus.
quisque putat fato esse locum, sciat omniparentem
nosse Deum nulli vetitum fatalibus astris,
nec mathesis praescripto aliquo pia vota repelli.
spirat enim maiora animus seque altius effert
sideribus transitque vias et nubila fati,
et momenta premit pedibus, quaecumque putantur
figere propositam natali tempore sortem,
huc ades, omne hominum genus, huc concurrite et urbes:
lux inmensa vocat, factorem noscite vestrum!
libera secta patet: nil sunt fatalia: vel si
sunt aliqua, opposito vanescunt irrita Christo.
sed multi duxere dei per prospera Romam,
quos colit ob meritum magnis donata triumphis,
ergo age, bellatrix, quae vis subiecerit, ede,
Europam Libyamque tibi; dic nomina divum.
Iuppiter ut Cretae domineris, Pallas ut Argis,
Cynthius ut Delphis, tribuerunt omine dextro.
Isis Nilicolas, Rhodios Cytherea reliquit,
venatrix Ephesum virgo, Mars dedidit Hebrum,
destituit Thebas Bromius, concessit et ipsa
Iuno suos Phrygiis servire nepotibus Afros,
et quam subiectis dominam dea gentibus esse,
si qua fata sinant, iam tum tenditque fovetque
iussit Romuleis addictam vivere frenis.
perfidiane deum indigenum cecidere tot urbes,
destructaeque iacent ipsis prodentibus arae?
o pietas, o sancta fides! traduxit alumnos
maiestas infida locos, et creditur istis
numinibus quae transfugio meruere sacrari!
an voluit servare suos luctataque multum
religio infestas temptavit pellere turmas
Romanis obnixa globis, sed fortior illam
virtus luctifico camporum in pulvere fregit?
immo ita est, armis et viribus indiga veri
victa superstitio est et inanem gloria fugit.
sed nec difficilis fuit aut satis ardua genti
natae ad procinctus victoria frangere inertes
molliaque omnigenum colla inclinare deorum.