Latin · ~7 min
Book 2, lines 2.1.610-2.1.650
Prudentius, Contra Orationem Symmachia 2.1.610-650
Not analysed yet
vivitur omnigenis in partibus haud secus ac si
cives congenitos concludat moenibus unis
urbs patria atque omnes lare conciliemur avito.
distantes regione plagae divisaque ponto
litora conveniunt nunc per vadimonia ad unum
et commune forum, nunc per commercia et artes
ad coetum celebrem, nunc per genialia fulcra
externi ad ius conubii; nam sanguine mixto
texitur alternis ex gentibus una propago.
hoc actum est tantis successibus atque triumphis
Romani imperii: Christo iam tunc venienti,
crede, parata via est, quam dudum publica nostrae
pacis amicitia struxit moderamine Romae.
nam locus esse Deo quis posset in orbe feroci
pectoribusque hominum discordibus et sua iura
dissimili ratione tuentibus, ut fuit olim?
sic inconpositos humano in pectore sensus
disiunctasque animi turbato foedere partes
nec liquida invisit sapientia nec Deus intrat.
at si mentis apex regnandi iure potitus
pugnacis stomachi pulsus fibrasque rebelles
frenet et omne iecur ratione coerceat una,
fit stabilis vitae status, et sententia certa
haurit corde Deum domino et subiungitur uni.
en ades, Omnipotens, concordibus influe terris:
iam mundus te, Christe, capit, quem congrege nexu
pax et Roma tenent, capita haec et culmina rerum
esse iubes, nec Roma tibi sine pace probatur,
et pax ut placeat facit excellentia Romae,
quae motus varios simul et dicione coercet
et terrore premit; nec enim spoliata prioris
robore virtutis senuit nec saecula sensit,
nec tremulis, cum bella vocant, capit arma lacertis,
nec tam degeneri venerandis supplicat ore
principibus, quam vult praenobilis ille senator
orandi arte potens et callida fingere doctus
mentitumque gravis personae inducere pondus,
ut tragicus cantor ligno tegit ora cavato,
grande aliquod cuius per hiatum crimen anhelet.
si vocem simulare licet, nempe aptior ista
vox Romae est, quam nunc eius sub nomine promam.