Latin · ~7 min
Book 2, lines 2.1.651-2.1.695
Prudentius, Contra Orationem Symmachia 2.1.651-695
Not analysed yet
quae quia turpe putat templorum flere repulsam
aegidaque in dubiis pro se pugnasse periclis
dicere seque gravem senio inclinante fateri,
ductores conplexa suos sic laeta profatur:
‘O clari salvete duces, generosa propago
principis invicti, sub quo senium omne renascens
deposui vidique meam flavescere rursus
canitiem: nam cum mortalia cuncta vetustas
inminuat, mihi longa dies aliud parit aevum,
quae vivendo diu didici contemnere finem.
nunc, nunc iusta meis reverentia conpetit annis,
nunc merito dicor venerabilis et caput orbis,
cum galeam sub fronde oleae cristasque rubentes
concutio viridi velans fera cingula serto
atque armata Deum sine crimine caedis adoro.
crimen enim, piget heu, crimen persuaserat atrox
Iuppiter, ut sacro iustorum sanguine tincta
adsuetum bellis scelerarem funere ferrum,
illius instinctu primus Nero matre perempta
sanguinem apostolicum bibit ac me strage piorum
polluit et proprium facinus mihi saevus inussit.
post hunc et Decius iugulis bacchatus apertis
insanam pavit rabiem; mox et sitis arsit
multorum similis, per vulnera tristia flagrans
extrahere insignes animas ac ludere poenis
undantesque meum in gremium defundere mortes
et sub iure fori non noxia colla secare.
hac me labe ream modo tempora vestra piarunt.
vivo pie vobis auctoribus, inpia pridem
arte Iovis, fateor; quid enim non ille cruentum
tradidit? aut quid mite sibi placidumve poposcit?
qui, dum praemetuit cultus inolescere Christi,
saeviit ac miserum foedavit sanguine saeclum.
et sunt qui nobis bella exprobrare sinistra
non dubitent, postquam templorum sprevimus aras,
adfirmentque Libyn Collinae a cardine portae
Hannibalem Iovis imperio Martisque repulsum,
victores Senonas Capitoli ex arce fugatos
cum super e celso pugnarent numina saxo!
qui mihi praeteritam cladem veteresque dolores
inculcant iterum, videant me tempore vestro
iam nil tale pati: nullus mea barbarus hostis
cuspide claustra quatit, non armis, veste comisque
ignotus capta passim vagus errat in urbe
transalpina meam rapiens in vincula pubem.