Latin · ~7 min
Book 2, lines 2.1.696-2.1.742
Prudentius, Contra Orationem Symmachia 2.1.696-742
Not analysed yet
temptavit Geticus nuper delere tyrannus
Italiam patrio veniens iuratus ab Histro
has arces aequare solo, tecta aurea flammis
solvere, mastrucis proceres vestire togatos;
iamque ruens Venetos turmis protriverat agros
et Ligurum vastarat opes et amoena profundi
rura Padi Tuscumque solum victo amne premebat,
depulit hos nimbos equitum non pervigil anser,
proditor occulti tenebrosa nocte pericli,
sed vis cruda virum perfractaque congredientum
pectora nec trepidans animus subcumbere leto
pro patria et pulchram per vulnera quaerere laudem,
numquid et ille dies Iove contulit auspice tantum
virtutis pretium? dux agminis imperiique
Christipotens nobis iuvenis fuit, et comes eius
atque parens Stilicho, Deus unus Christus utrique,
huius adoratis altaribus et cruce fronti
inscripta cecinere tubae: prima hasta dracones
praecurrit, quae Christi apicem sublimior effert.
illic ter denis gens exitiabilis annis
Pannoniae poenas tandem deleta pependit.
corpora famosis olim ditata rapinis
in cumulos congesta iacent; mirabere seris,
posteritas, saeclis inhumata cadavera late,
quae Pollentinos texerunt ossibus agros.
si potui manibus Gallorum excisa levare
de cinerum squalore caput, redeunte Camillo
signa renidenti fumans si fronte recepi,
si potui miseras sertis redimire ruinas
et male pendentes lauro praecingere turres,
quo te suscipiam gremio, fortissime princeps?
quos spargam flores? quibus insertabo coronis
atria? quae festis suspendam pallia portis,
inmunis tanti belli ac te stante sub armis
libera et aure tenus Geticos experta tumultus?
scande triumphalem currum, spoliisque receptis
huc Christo comitante veni. date, vincula demam
captivis gregibus; manicas deponite longo
tritas servitio, matrum iuvenumque catervae.
dediscat servire senex laris exul aviti,
discat et ad patrium limen genetrice reversa
ingenuum se nosse puer. timor omnis abesto;
vicimus, exultare libet, quid tale repulso
Poenorum quondam duce contigit? ille petitae
postquam perculerat tremefacta repagula portae,
Baianis resolutus aquis durissima luxu
robora destituit ferrumque libidine fregit.