Latin · ~7 min
Book 2, lines 2.1.790-2.1.830
Prudentius, Contra Orationem Symmachia 2.1.790-830
Not analysed yet
gurgitis aestivi sic pura fluenta viator,
ut latro, fessus adit; sic piratis mare servit
ut mercatori, nec fluctus secius hosti
obsequitur, quam cum licitae fert transtra carinae.
ergo capax utriusque rei natura creandis
se praebet populis, nec habet discernere dispar
viventum meritum, quos tantum pascere iussa est.
servit enim mundus, non iudicat; hoc sibi summus
naturae Dominus praescripta in tempora servat,
nune adsunt homini data munera legibus isdem
quis concessa semel: fons liquitur, amnis inundat,
velivolum ratibus mare finditur, influit imber,
aura volat tenuis, vegetatur mobilis aer,
et res naturae fit publica promptaque cunctis,
dum servant elementa suum famulantia cursum,
sic probus atque reus capitalis criminis isdem
sideribus facilisque poli bonitate fruuntur.
vivere commune est, sed non commune mereri,
denique Romanus, Daha, Sarmata, Vandalus, Hunnus,
Gaetulus, Garamans, Alamannus, Saxo, Galaula,
una omnes gradiuntur humo, caelum omnibus unum,
est, 'unus et oceanus, nostrum qui continet orbem.
addo aliud: nostros potant animalia fontes;
ipso rore mihi seges est, quo gramen onagris,
spurca suis nostro amne natat, nostra intrat et ipsos
aura canes animatque levi fera corpora flatu.
sed tantum distant Romana et barbara, quantum
quadrupes abiuneta est bipedi vel muta loquenti;
tantum 1 etiam qui rite Dei praecepta sequuntur,
cultibus a stolidis et eorum erroribus absunt,
non facit ergo pares in religione tenenda
aëris et caeli communio; corpora tantum
gignit, alit, reparat, recidivaque semina servat.
nec refert, cuius generis cuiusve figurae
aut cuius meriti: modo sint ut corpora terra
edita terrenis quibus est vigor ex elementis;
artificis quia Patris opus discrimine nullo
influit in medium nec avaro munere currit,
ante datum quam primus homo sordesceret Adam. .
nec vitio utentum restrictum deficit aut se
subtrahit indignis, nec foeda et turpia vitat.