Latin · ~8 min
Book 2, lines 2.1.831-2.1.878
Prudentius, Contra Orationem Symmachia 2.1.831-878
Not analysed yet
haud aliter solis radius, cum luminat omnes
diffuso splendore locos, ferit aurea tecta,
sed ferit et nigro sordentia culmina fumo.
intrat marmoribus Capitolia clara, sed intrat
carceris et rimas et taetra foramina clausi
stercoris et spurcam redolenti in fornice cellam.
sed non illud erunt obscura ergastula, quod sunt
regia gemmato laquearia fulva metallo.
nempe magis non illud erunt, qui numen in urnis
quaerunt ac tumulis et larvas sanguine placant,
quod sunt qui summum caeli Dominum venerantur
iustitiamque litant et templum pectoris ornant.
secretum sed grande nequit rationis opertae
quaeri aliter quam si sparsis via multiplicetur
tramitibus, et centenos terat orbita calles
quaesitura Deum variata indage latentem.
longe aliud verum est; nam multa amba go viarum
anfractus dubios habet et perplexius errat;
sola errore caret simplex via, nescia flecti
in diverticulum, biviis nec pluribus anceps.
Non tamen infitior duplex occurrere nobis
semper iter, geminis mortalia partibus ire,
cum dubitant quonam ferat ignorantia gressum,
altera multifida est, at simplex altera et una;
una Deum sequitur, divos colit altera plures,
et tot sunt eius divortia quot templorum
signa, quot aereis volitant phantasmata monstris,
aut hos thyrsigeri rapit ad Dionysia Bacchi,
inlicit aut alios ad Saturnalia festa,
aut docet occultus quae sacra Diespiter infans
inter tinnitus solvi sibi poscat aenos.
iamque Lupercales ferulae nudique petuntur
discursus iuvenum; Megalesius hinc spado diris
incensus furiis caeca ad responsa vocatur,
sunt qui quadriviis brevioribus ire parati
vilia Niliacis venerantur holuscula in hortis,
porrum et caepe deos inponere nubibus ausi,
albaque et senapin 1 caeli super astra locare.
Isis enim et Serapis et grandi simia cauda
et crocodilus idem quod Iuno, Laverna, Priapus.
hos tu, Nile, colis, illos tu, Thybris, adoras:
una superstitio est, quamvis non concolor error,
hinc alia exoritur tenebrosis tecta frutectis
semita, quam pecudes et muta animalia carpunt
uaeque latent silvis: operitur nescia caeli
mens hominum saevo vivens captiva tyranno,
haec putat esse Deum nullum, namque omnia verti
casibus, et nullo sub praeside saecla rotari.