Latin
Lines 1.1-1.39
Prudentius, Hamartigenia 1.1-39
Not analysed yet
Quo te praecipitat rabies tua, perfide Cain,
divisor blaspheme Dei? tibi conditor unus
non liquet, et bifidae caligant nubila lucis?
insincera acies duo per divortia semper
spargitur, in geminis visum frustrata figuris.
terrarum tibi forma duplex obludit, ut excors
dividuum regnare Deum super aethera credas.
bina boni atque mali glomerat discrimina sordens
hic mundus, Domino sed caelum obtemperat uni.
non idcirco duos retinent caelestia reges
quod duo sunt opera humanas agitantia curas.
exterior terrenus homo est, qui talia cernens
conicit esse duo variarum numina rerum.
dum putat esse Deum qui prava effinxerit olim,
et qui recta itidem condens induxerit, ambos
autumat esse Deos natura dispare summos.
quae tandem natura potest consistere duplex
aut regnare diu, quam fons divisus ab arce
separat, alternaque apicum dicione recidit?
aut unus Deus est, rerum cui summa potestas,
aut quae iam duo sunt minuuntur dispare summa,
porro nihil summum nisi plenis viribus unum,
distantes quoniam, proprium dum quisque revulso
vindicat imperio, nec summa nec omnia possunt,
ius varium non est plenum, quia non habet alter
quidquid dispar habet; cumulum discretio carpit,
nos plenum sine parte Deum testamur et unum,
in quo Christus inest, idem quoque plenus et unus,
qui viget ac viguit super omnia quique vigebit
participem nullum collato foedere passus.
summa potestatum Pater est, 1 dominatio rerum,
virtutum sublime caput, fons unicus orbis,
naturalis apex, generisque et originis auctor;
ex quo cuncta fluunt, et lux et tempora et anni
et numerus, qui post aliquid dedit esse secundum;
unus enim princeps numeri est, nec dinumerari
tantum unus potis est. sic, cum Pater ac Deus alter
non sit, item Christus non sit genitore secundus,
anterior numero est, cui Filius unicus uni est.