Latin
Lines 1.40-1.82
Prudentius, Hamartigenia 1.40-82
Not analysed yet
ille Deus, meritoque Deus, quia primus et unus,
in virtute sua primus, tum primus in illo
quem genuit, quid enim differt generatio simplex?
unum semper erit gignens atque unus ab uno
ante chaos genitus numeroque et tempore liber,
quis dixisse duos rem maiestate sub una
regnantem propriamque sibi retroque perennem
ausit, et unius naturae excindere vires?
numquid adoptivum genitor sibi sumpsit, ut alter
externi generis numerum praestare duorum
debeat et geminum distans inducere numen?
forma Patris veri verus stat Filius ac se
unum rite probat dum formam servat eandem,
non amor adscitus sociat nec iungit utrumque
coniurata fides, pietas sed certa genusque
unum, quod Deus est, summam revocatur ad unam.
haec tibi, Marcion, via displicet, hanc tua damnat
secta fidem dominis caelum partita duobus,
quae te confundunt nebulae? quis somnus
inerti incubat ingenio, cui per phantasmata duplex
occurrit species bivio dispersa superne
si vim mentis hebes stupor obsidet, aspice saltem
obvia terrenis oculis elementa, quibus se
res occulta Dei dignata est prodere signis,
hanc heresin praesaga Patris praeviderat olim
maiestas: fore qui rectorem lucis et orbis
scinderet in partes geminatum segrege regno,
idcirco specimen posuit spectabile nostris
exemplumque oculis, ne quis duo numina credat
. 1
una per inmensam caeli caveam revolutos
praebet flamma dies, texit sol unicus annum;
triplex ille tamen nullo discrimine trina
subnixus ratione viget, splendet, volat, ardet,
motu agitur, fervore cremat, tum lumine fulget.
sunt tria nempe simul, lux et calor et vegetamen,
una eademque tamen rota sideris indiscretis
fungitur his, uno servat tot munera ductu
et tribus una subest mixtim substantia rebus.
non conferre Deo velut aequiperabile quidquam
ausim, nec Domino famulum conponere signum;
ex minimis sed grande suum voluit Pater ipse
coniectare homines, quibus ardua visere non est.