Latin
Lines 1.178-1.225
Prudentius, Hamartigenia 1.178-225
Not analysed yet
aemulus, ut memorant, opera ad divina repente
corrumpenda caput caligine protulit atra.
hoc ratio sed nostra negat, cui non licet unam
infirmare fidem, sacro quae tradita libro est.
nil, ait, ‘absque Deo factum, sed cuncta per ipsum,
cuncta, nec est alius quisquam nisi factus ab ipso.’
sed factus de stirpe bonus, bonitatis in usum
proditus et primo generis de fonte serenus,
deterior mox sponte sua, dum decolor illum
inficit invidia stimulisque instigat amaris.
arsit enim scintilla odii de fomite zeli
et dolor ingenium subitus conflavit iniquum,
viderat argillam simulacrum et structile flatu
concaluisse Dei, dominum quoque conditioni 1
inpositum, natura soli pelagique polique
ut famulans homini locupletem fundere partum
nosset et effusum terreno addicere regi.
inflavit fermento animi stomachante tumorem
bestia deque acidis vim traxit acerba medullis;
bestia sorde carens, cui tunc sapientia longi
corporis enodem servabat recta iuventam,
conplicat ecce novos sinuoso pectore nexus,
involvens nitidam spiris torquentibus alvum.
simplex lingua prius varia micat arte loquendi,
et discissa dolis resonat sermone trisulco.
hinc natale caput vitiorum, principe ab illo
fluxit origo mali, qui se corrumpere primum,
mox hominem didicit nullo informante magistro.
ultimus exitium subverso praeside mundus
sortitur mundique omnis labefacta supellex,
non aliter quam cum incautum spoliare viantem
forte latro adgressus, praedae prius inmemor, ipsum
ense ferit dominum, pugnae nodumque moramque,
quo pereunte trahat captivos victor amictus
iam non obstanti locuples de corpore praedo,
sic homini subiecta domus, ditissimus orbis
scilicet in facilem domino peccante ruinam
lapsus erile malum iam tunc vitiabilis hausit.
tunc lolium lappasque leves per adultera culta
ferre malignus ager glaebis male pinguibus ausus
triticeam vacuis segetem violavit avenis;
tunc etiam innocuo vitulorum sanguine pasci,
iamque iugo edomitos rictu laniare iuvencos
occiso pastore truces didicere leones,
nec non et querulis balatibus inritatus
plenas nocte lupus studuit perrumpere caulas,
omne animal diri callens sollertia furti
inbuit et tortos acuit fallacia sensus.