Latin
Lines 1.226-1.278
Prudentius, Hamartigenia 1.226-278
Not analysed yet
quamvis maceries florentes ambiat hortos,
saepibus et densis vallentur vitea rura,
aut populator edet gemmantia germina bruchus,
aut avibus discerpta feris lacerabitur uva.
uid loquar herbarum fibras medicante veneno
tinctas letiferi fudisse pericula suci?
noxius in teneris sapor aestuat ecce frutectis,
cum prius innocuas tulerit natura cicutas,
roscidus et viridem qui vestit flos rhododaphnen
pabula lascivis dederit sincera capellis.
ipsa quoque oppositum destructo foedere certo
transcendunt elementa modum rapiuntque ruuntque
omnia legirupis quassantia viribus orbem.
frangunt umbriferos aquilonum proelia lucos,
et cadit inmodicis silva exstirpata procellis.
parte alia violentus aquis torrentibus amnis
transilit obiectas, praescripta repagula, ripas
et vagus eversis late dominatur in agris.
nec tamen his tantam rabiem nascentibus ipse
conditor instituit, sed laxa licentia rerum
turbavit placidas rupto moderamine leges.
nec mirum si membra orbis concussa rotantur,
si vitiis agitata suis mundana laborat
machina, si terras luis incentiva fatigat:
exemplum dat vita hominum, quo cetera peccent,
vita hominum, cui quidquid agit vesania et error
suppeditant, ut bella fremant, ut fluxa voluptas
diffluat, inpuro fervescat ut igne libido,
sorbeat ut cumulos nummorum faucibus amplis
gurges avaritiae, finis quam nullus habendi
temperat aggestis addentem vota talentis,
auri namque fames parto fit maior ab auro.
inde seges scelerum, radix et sola malorum,
dum scatebras fluviorum omnes et operta metalla
eliquat ornatus solvendi leno pudoris,
dum venas squalentis humi scrutatur inepta
ambitio scalpens naturae occulta latentis,
si quibus in foveis radiantes forte lapillos
rimata inveniat, nec enim contenta decore
ingenito externam mentitur femina formam
ac, velut artificis Domini manus inperfectum
os dederit, quod adhuc res exigat aut hyacinthus
pingere sutilibus redimitae frontis in arce,
colla vel ignitis sincera incingere sertis,
auribus aut gravidis virides suspendere bacas,
nectitur et nitidis concharum calculus albens
crinibus aureolisque riget coma texta catenis,
taedet sacrilegas matrum percurrere curas,
muneribus dotata Dei quae plasmata fuco
inficiunt, ut pigmentis cutis inlita perdat
quod fuerat, falso non agnoscenda colore,
haec sexus male fortis agit, cui pectore in arto
mens fragilis facili vitiorum fluctuat aestu.