Latin
Lines 1.325-1.370
Prudentius, Hamartigenia 1.325-370
Not analysed yet
quid durum, quid molle foret, quid lene, quid horrens,
quid calidum gelidumve, Deus cognoscere nosmet
ad tactum voluit palpandi interprete sensu,
at nos delicias plumarum et linea texta
sternimus atque cutem fulcro adtenuante polimus.
felix qui indultis potuit mediocriter uti
muneribus parcumque modum servare fruendi,
quem locuples mundi species et amoena venustas
et nitidis fallens circumflua copia rebus
non capit, ut puerum, nec inepto addicit amori,
qui sub adumbrata dulcedine triste venenum
deprendit latitare boni mendacis operto,
sed fuit id quondam nobis sanctumque bonumque
principio rerum, Christus cum conderet orbem,
vidit enim Deus esse bonum velut ipse Moyses
historicus mundi nascentis testificatus
vidit, ait, Deus esse bonum quodcumque creavit.
hoc sequar, hoc stabili conceptum mente tenebo,
inspirante Deo quod sanctus vaticinator
prodidit antiquae recolens primordia lucis,
esse bonum quidquid Deus et Sapientia fecit.
conditor ergo boni Pater est et cum Patre Christus,
nam Deus, atque Deus Pater est et Filius unum;
quippe unum natura facit, quae constat utrique
una voluntatis, iuris, virtutis, amoris,
non tamen idcirco duo numina nec duo rerum
artifices, quoniam generis dissensio nulla est,
atque ideo nulla est operis distantia, nulla
ingenii, peperit bona omnia conditor unus.
nil luteum de fonte fluit nec turbidus umor
nascitur aut primae violatur origine venae,
sed dum liventes liquor incorruptus harenas
praelambit, putrefacta inter contagia sordet.
numquid equus, ferrum, taurus, leo, funis, olivum
in se vim sceleris, cum formarentur, habebant?
quod iugulatur homo, non ferrum causa furoris
sed manus est; nec equum vesania fervida circi
auctorem levitatis habet rabidive fragoris:
mens vulgi rationis inops, non cursus equorum
perfurit: infami studio perit utile donum,
sic Lacedaemonias oleo maduisse palaestras
novimus et placidum servire ad crimina sucum,
inde per aerium pendens audacia funem
ardua securis scandit proscaenia plantis,
inde feras volucri temeraria corpora saltu
transibunt mortisque inter discrimina ludunt.