Latin
Lines 1.279-1.324
Prudentius, Hamartigenia 1.279-324
Not analysed yet
quid quod et ipse caput muliebris corporis et rex,
qui regit invalidam propria de carne resectam
particulam, qui vas tenerum dicione gubernat,
solvitur in luxum? cernas mollescere cultu
heroas vetulos, opifex quibus aspera membra
finxerat et rigidos duraverat ossibus artus,
sed pudet esse viros, quaerunt vanissima quaeque
quis niteant,genuina leves ut robora solvant,
vellere non ovium, sed Eoo ex orbe petitis
ramorum spoliis fluitantes sumere amictus
gaudent et durum scutulis perfundere corpus.
additur ars, ut fila herbis saturata recoctis
inludant varias distincto stamine formas,
ut quaeque est lanugo ferae mollissima tactu,
pectitur. hunc videas lascivas praepete cursu
venantem tunicas, avium quoque versicolorum
indumenta novis texentem plumea telis,
illum pigmentis redolentibus et peregrino
pulvere femineas spargentem turpiter auras,
omnia luxus habet nostrae vegetamina vitae,
sensibus in quinque statuens quae condidit auctor,
auribus atque oculis, tum naribus atque palato
quaeritur infectus vitiosis artibus usus;
ipse etiam toto pollet qui corpore tactus
palpamen tenerum blandis ex fotibus ambit,
pro dolor! ingenuas naturae occumbere leges,
captivasque trahi regnante libidine dotes!
perversum ius omne viget, dum quidquid habendum
omnipotens dederat studia in contraria vertunt,
idcircone, rogo, speculatrix pupula molli
subdita palpebrae est, ut turpia semivirorum
membra theatrali spectet vertigine ferri,
incestans miseros foedo oblectamine visus?
aut ideo spirant mediaque ex arce cerebri
demittunt geminas sociata foramina nares,
ut bibat inlecebras male conciliata voluptas
quas pigmentato meretrix iacit inproba crine?
num propter lyricae modulamina vana puellae
nervorumque sonos et convivale calentis
carmen nequitiae patulas Deus addidit aures
perque cavernosos iussit penetrare meatus
vocis iter? numquid madido sapor inditus ori
vivit ob hanc causam, medicata ut fercula pigram
ingluviem vegetamque gulam ganeonis inescent,
per varios gustus instructa ut prandia ducat
in noctem lassetque gravem sua crapula ventrem?