Latin · ~9 min
Lines 1.579-1.634
Prudentius, Hamartigenia 1.579-634
Not analysed yet
nos dignum Solomone nihil, nos degener inplet
solus Abessalon lacerans pia viscera ferro.
si licet ex ethicis 1 quidquam praesumere vel si
de physicis exempli aliquid, sic vipera, ut aiunt,
dentibus cmoritur fusae per viscera prolis,
mater morte sua, non sexu fertilis aut de
concubitu distenta uterum, sed cum calet igni
percita femineo, moriturum obscena maritum
ore sitit patulo; caput inserit ille trilingue
coniugis in fauces atque oscula fervidus intrat,
insinuans oris coitu genitale venenum,
nupta voluptatis vi saucia mordicus haustum
frangit amatoris blanda inter foedera guttur,
infusasque bibit caro pereunte salivas.
his pater inlecebris consumitur, at genitricem
clausa necat subolis; nam postquam semine adulto
incipiunt calidis corpuscula parva latebris
serpere motatumque uterum vibrata ferire,
aestuat interno pietatis crimine mater
carnificemque gemit damnati conscia sexus
progeniem, saepti rumpentem obstacula partus,
nam quia nascendi nullus patet exitus, alvus
fetibus in lucem nitentibus excruciata
carpitur atque viam lacerata per ilia pandit,
tandem obitu altricis prodit grex ille dolorum
ingressum vitae vix eluctatus et ortum
per scelus exculpens; lambunt natale cadaver
reptantes catuli, prolis dum nascitur orba,
haud experta diem miserae nisi postuma matris,
non dispar nostrae conceptus mentis: ab ore
vipereo infusum sic conbibit illa venenum
coniuge Beliade, sic oscula devorat haustu
interiusque rapit, sic felle libidinis ardens
inpletur vitiis perituro mixta marito,
tunc praegnans letale genus concepta maligni
fert opera ingenii de semine conplicis hydri;
quem poenis pensare prius sua facta necesse est
corruptae pro stupro animae proque orbe perempto.
ipsam porro animam crudelia vulnera carpunt
mille puerperiis, suboles dum parturit ex se
contra naturam genitas, peccamina crebra
scilicet et pastos materno funere natos.
hinc illa est Domini iusta obiurgatio Christi:
‘nonne pater daemon, vos increpo, peccatores,
concubitu carnis semen sitientis iniquum
vos genuit?’ sanctum, lector, percense volumen:
quod loquor, invenies Dominum dixisse profanis
vera obiectantem mortalibus: ‘ex Patre nam vos
esse meo genitos pietas,’ ait, ‘ipsa probaret
ac pietatis opus.’ pro caeca libido! quid hoc est,
quod cum se thalamis desponsam mens bona iustis
noverit, inque torum regis nuptura vocetur,
et regis semper iuvenis senioque repulso
divinum decus aeterno servantis in ore,
malit adulterium fulvo et se munere vilem
vendat nocticolae spurcis conplexibus Indi,