Latin · ~7 min
Lines 1.635-1.678
Prudentius, Hamartigenia 1.635-678
Not analysed yet
aspernata Dei fusam per virginis artus
progeniem dulcesque vocans in fornice natos?
sentio quam contra moveat pellacia litem,
quo dente obnitens spinosa calumnia pugnet
nosque lacessito vocet ad luctamina vero.
si non vult Deus esse malum, cur non vetat? inquit.
‘nil refert auctor fuerit factorque malorum,
anne opera in vitium sceleris pulcherrima verti,
cum possit prohibere, sinat; qui si velit omnes
innocuos agere omnipotens, nec sancta voluntas
degeneret, facto nec se manus inquinet ullo.
condidit ergo malum Dominus quod spectat ab alto
et patitur fierique probat, tamquam ipse crearit;
ipse creavit enim quod, cum discludere possit,
non abolet longoque sinit grassarier usu.’
damna aures, Pater alme, meas, et claude meatus
obbrutescentis capitis, ne pervia tales
concipiat flexura sonos; est perdere tanti
extinctum vitae officium de parte cerebri,
inmunem modo sese anima expertemque nefandi
auditus felix stolida conservet ab aure.
quis ferat haec iniecta Deo convicia, qui se
divinis meminit praecellere nobilitatum
muneribus? multa ut taceam, vel sola benignum
res probat esse Deum, vetiti quod amore peremptos
excitat e tumulis homines regnique per aevum
participes iubet esse sui. qui si foret auctor
servatorque mali, nunquam post damna salutis
peccantumque obitus redivivam ferre medellam
vellet et amissos ope restaurare secunda,
labi hominis, servare Dei est: meritis perit iste,
ille abolet pereuntis opus meritumque resolvit,
argumentum ingens Dominum, qui talia praestet,
nolle malum nec, quod post abluit, ante probare.
‘invitone aliquis potis est peccare Tonante,
cui facile est in corde hominis conponere sensus
quos libeat, fibrasque omnes animare
pudicis pulsibus et totum venis infundere honestum?’
nescis, stulte, tuae vim libertatis ab ipso
formatore datam? nescis ab origine quanta
sit concessa tibi famulo super orbe potestas,
et super ingenio proprio laxaeque soluto
iure voluntatis, liceat cui velle sequique
quod placitum, nullique animum subiungere vinclo?