Latin · ~7 min
Lines 1.723-1.768
Prudentius, Hamartigenia 1.723-768
Not analysed yet
accipe gestarum monumenta insignia rerum,
praelusit quibus historia spectabile signum.
Loth fugiens Sodomis ardentibus omnia secum
pignera cara domus properabat sede relicta
nubibus urbicremis subducere, sulpure cum iam
nimboso ignitus coelum subtexeret aër
flagrantemque diem crepitans incenderet imber,
angelus hanc hospes legem praescripserat ollis
emissus virtute Dei sub imagine dupla,
omnis ut e portis iret domus atque in apertum
dirigeret constans oculos, nec pone reflexo
lumine regnantes per moenia cerneret ignes:
‘nemo, memor Sodomae, quae mundi forma cremandi est,
ut semel e muris gressum promoverit, ore
post tergum verso respectet funera rerum.’
Loth monitis sapiens obtemperat, at levis uxor
mobilitate animi torsit muliebre retrorsus
ingenium Sodomisque suis revocabilis haesit.
traxerat Eva virum dirae ad consortia culpae:
haec peccans sibi sola perit; solidata metallo
diriguit fragili saxumqtie liquabile facta
stat mulier, sicut steterat prius, omnia servans
caute sigillati longum salis effigiata,
et decus et cultum frontemque oculosque comamque
et flexam in tergum faciem paulumque relata
menta retro, antiquae monumenta rigentia noxae,
liquitur illa quidem salsis sudoribus uda,
sed nulla ex fluido plenae dispendia formae
sentit deliquio, quantumque armenta saporum
attenuant saxum, tantum lambentibus umor
sufficit attritamque cutem per damna reformat,
hoc meruit titulo peccatrix femina sisti,
infirmum fluidumque animum per lubrica solvens
consilia et fragilis iussa ad caelestia, voti
propositum contra non conmutabile servat
Loth ingressus iter, nec moenia respicit alto
in cinerem conlapsa rogo, populumque perustum
et mores populi, tabularia, iura forumque,
balnea, propolas, meritoria, templa, theatra,
et circum cum plebe sua, madidasque popinas.
quidquid agunt homines Sodomorum incendia iustis
ignibus involvunt et Christo iudice damnant.
haec fugisse semel satis est; non respicit ultra
Loth noster, fragilis sed coniunx respicit, et quae
fugerat inverso mutabilis ore revisit,
atque inter patrias perstat durata favillas.