Latin · ~7 min
Lines 1.679-1.722
Prudentius, Hamartigenia 1.679-722
Not analysed yet
an cum te dominum cunctis, quaecumque crearat,
praeficeret mundumque tuis servire iuberet
imperiis, cumque arva, polum, mare, flumina, ventos
dederet, arbitrium de te tibi credere avarus
nollet ut indigno libertatemque negaret?
quale erat electus magni rex orbis ut esset
non rex ipse sui, curto foedatus honore?
nam quis honos domini est, cuius mens libera non est,
una sed inpositae servit sententia legi?
quae laus porro hominis vel quod meritum, sine certo
inter utramque viam discrimine vivere iuste?
non fit sponte bonus, cui non est prompta potestas
velle aliud flexosque animi convertere sensus,
atqui nec bonus est nec conlaudabilis ille
qui non sponte bonus, quoniam probitate coacta
gloria nulla venit sordetque ingloria virtus;
nec tamen est virtus, ni deteriora refutans
emicet et meliore viam petat indole rectam.
vade, ait ipse parens opifexque et conditor Adae,
‘vade, homo, adflatu nostri praenobilis oris,
insubiecte, potens, rerum arbiter, arbiter idem
et iudex mentis propriae, mihi subdere soli
sponte tua, quo sit subiectio et ipsa soluto
libera iudicio, non cogo nec exigo per vim,
sed moneo iniustum fugias iustumque sequaris.
lux comes est iusti, comes est mors horrida iniqui,
elige rem vitae; tua virtus temet in aevum
provehat, aeternum damnet tua culpa vicissim,
praestet et alterutram permissa licentia sortem.’
hac pietate vagus et tanto munere abundans,
transit propositum fas et letalia prudens
eligit atque volens, magis utile dum sibi credit
quod prohibente Deopersuasit callidus anguis,
persuasit certe hortatu, non inpulit acri
imperio; hoc mulier rea criminis exprobranti
respondit Domino, suadelis se malefabris
inlectam suasisse viro; vir et ipse libenter
consensit, licuitne hortantem spernere recti
libertate animi? licuit; namque et Deus ante
suaserat ut meliora volens sequeretur; at ille
spernens consilium saevo plus credidit hosti,
nunc inter vitae Dominum mortisque magistrum
consistit medius; vocat hinc Deus, inde tyrannus
ambiguum atque suis se motibus alternantem.