Latin · ~7 min
Lines 1.83-1.125
Prudentius, Hamartigenia 1.83-125
Not analysed yet
parvorum speculo non intellecta notamus,
et datur occultum per proxima quaerere verum.
nemo duos soles nisi sub glaucomate vidit
aut, si fusca polum sntfudit palla serenum,
oppositus quotiens radiorum spicula nimbus
igne repercusso mentitos spargit in orbes.
sunt animis etiam sua nubila, crassus et aer,
est glaucoma, aciem quod tegmine velet aquoso,
libera ne tenerum penetret meditatio caelum
neve Deum rapidis conprendat sensibus unum;
spargitur in bifidas male sana intentio luces,
et duplices geminis auctoribus extruit aras.
si duo sunt, igitur cur non sint multa Deorum
milia cur numero Deitas contenta gemello est?
an non in populos dispersa examina Divum
fundere erat melius mundumque inplere capacem
semideis passim nullo discrimine monstris,
quis fera barbaries perituros mactat honores?
dissona discretum retinent si numina caelum,
convenit et nebulis et fontibus et reboanti
oceano et silvis et collibus et speluncis,
fluminibus, ventis, fornacibus atque metallis
assignare Deos proprios, sua cuique iura.
vel, si gentiles sordet venerarier umbras
et placet esse duos sceptris sodalibus aequos,
dic, age, quis terras dicionis sorte retentet,
quis regat aequoreas aeterna lege procellas,
ede coheredum distinctum ius dominorum.
unus, ais, ‘tristi residet sublimis in arce,
auctor nequitiae, scelerum Deus, asper, iniquus,
qui quodcumque malum vitioso fervet in orbe
sevit, et anguino medicans nova semina suco
rerum principium mortis de fomite traxit.
ipse opifex mundi terram, mare, sidera fecit,
condidit ipse hominem lutulenta et membra coëgit,
effigians quod morbus edat, quod crimine multo
sordeat, informi tumulus quod tabe resolvat.
ast alii pietatis amor placidumque medendi
ingenium, recreans homines, mortalia servans.
Testamenta duo fluxerunt principe utroque:
tradidit iste novum melior, vetus illud acerbus.’
haec tua, Marcion, gravis et dialectica vox est,
immo haec attoniti phrenesis manifesta cerebri.