Latin · ~7 min
Lines 10.395-10.447
Prudentius, Liber Peristephanon 10.395-447
Not analysed yet
tandem latentis vim furoris evomit:
‘pro Iuppiter! quid est quod ex hoc audio?
stat inter aras et deorum imagines
et, quod fateri cogor, in medio foro
tacente memet, ac perorat perditus,
quidquid sacrorum est ore foedans inpio.
o fas priorum! moris o prisci status!
inventa regum pro salute publica
Pompiliorum nostra carpunt saecula,
quis hos sophistas error invexit novus,
qui non colendos esse divos disputent?
nunc dogma nobis Christianum nascitur
post evolutos mille demum consules
ab urbe Roma, ne retexam Nestoras.
quidquid novellum surgit, olim non fuit.
vis summa rerum nosse? Pyrrham consule.
ubi iste vester tunc erat summus Deus,
divum favore cum puer Mavortius
fundaret arcem septicollem Romulus?
quod Roma pollet auspicato condita,
Iovi Statori debet et dis ceteris.
hoc sanctum ab aevo est, hoc ab atavis traditum:
placanda nobis pro triumphis principis
delubra, faustus ut secundet gloriam
procinctus, utque subiugatis hostibus
ductor quietum frenet orbem legibus.
accingere ergo, quisquis es, nequissime,
pro principali rite nobiscum deos
orare vita vel, quod hostem publicum
pati necesse est, solve poenam sanguine,
sprevisse templa respuisse est principem.’
tunc ille: ‘numquam pro salute et maximis
fortissimisque principis cohortibus
aliter precabor quam fidele ut militent
Christique lymphis ut renascantur Patri,
capiant et ipsum caelitus Paraclitum,
ut idolorum respuant caliginem,
cernant ut illud lumen aeternae spei
non suculentis influens obtutibus
nec corporales per fenestras emicans,
puris sed intus quod relucet mentibus.
pupilla carnis crassa crassum perspicit,
et res caduca quod resolvendum est videt:
liquidis videndis aptus est animae liquor;
natura fervens sola ferventissimae
divinitatis vim coruscantem capit.
hoc opto lumen imperator noverit
tuus meusque, si velit fieri meus;
nam si resistit Christiano nomini,
meus ille talis imperator non erit:
scelus iubenti, crede, numquam serviam.’
statis, ministri? clamitans iudex ait,
‘statis manusque continetis vindices?