Latin · ~7 min
Lines 10.336-10.394
Prudentius, Liber Peristephanon 10.336-394
Not analysed yet
haec non labore et arte molitus Deus
sed iussione, quam potestas protulit,
mandavit esse; facta sunt quae non erant,
Verbo creavit omniformem machinam;
virtus paterna semper in verbo fuit.
cognostis ipsum: nunc colendi agnoscite
ritum modumque, quale sit templi genus,
quae dedicari sanxerit donaria,
quae vota poscat, quos sacerdotes velit,
quod mandet illic nectar inmolarier.
aedem sibi ipse mente in hominis condidit
vivam, serenam, sensualem, flabilem,
solvi incapacem posse, nec destructilem,
pulchram, venustam, praeminentem culmine,
discriminatis inlitam coloribus.
illic sacerdos stat sacrato in limine,
foresque primas virgo custodit Fides
innexa crines vinculis regalibus;
poscit litari victimas Christo et Patri
quas scit placere, candidatas, simplices:
frontis pudorem, cordis innocentiam,
pacis quietem, castitatem corporis,
Dei timorem, regulam scientiae,
ieiuniorum parcitatem sobriam,
spem non iacentem, semper et largam manum.
ex his amoenus hostiis surgit vapor
vincens odorem balsami, turis, croci,
auras madentes Persicorum aromatum.
sublatus inde caelum adusque tollitur
et prosperatum dulce delectat Deum.
hanc disciplinam quisquis infensus vetat,
vetat probatum vivere et sanctum sequi,
vetat vigorem mentis alte intendere,
nostrique acumen ignis ad terram vocat,
nec excitari vim sinit prudentiae.
o mersa limo caecitas gentilium!
o carnulenta nationum pectora!
o spissus error! o tenebrosum genus
terris amicum, deditum cadaveri,
subiecta semper intuens, numquam supra!
furorne summus ultima et dementia est
deos putare, qui creantur nuptiis,
rem spiritalem terrulente quaerere,
elementa mundi consecrare altaribus,
id quod creatum est conditorem credere,
deasceato supplicare stipiti,
verris cruore scripta saxa spargere,
aras ofellis obsecrare bubulis,
homines fuisse cum scias, quos consecras,
urnas reorum morticinas lambere?
desiste, iudex saeculi, tantum nefas
viris iubere fortibusque et liberis,
nil est amore veritatis celsius.
Dei perennis nomen adserentibus
nihil pavori est, mors et ipsa subiacet.’
dudum coquebat disserente martyre
Asclepiades intus iram subdolam
stomachatus alto felle, dum longum silet
bilemque tectis concipit praecordiis;