Latin · ~7 min
Lines 11.160-11.210
Prudentius, Liber Peristephanon 11.160-210
Not analysed yet
nox obscura loci per specus ambiguum,
occurrunt celsis 1 inmissa foramina tectis,
quae iaciant claros antra super radios,
quamlibet ancipites texant hinc inde recessus
arta sub umbrosis atria porticibus,
at tamen excisi subter cava viscera montis
crebra terebrato fornice lux penetrat,
sic datur absentis per subterranea solis
cernere fulgorem luminibusque frui.
talibus Hippolyti corpus mandatur opertis,
propter ubi adposita est ara dicata Deo.
illa sacramenti donatrix mensa eademque
custos fida sui martyris adposita
servat ad aeterni spem vindicis ossa sepulcro,
pascit item sanctis Tibricolas dapibus,
mira loci pietas et prompta precantibus ara
spes hominum placida prosperitate iuvat,
hic corruptelis animique et corporis aeger
oravi quotiens stratus, opem merui,
quod Iactor reditu, quod te, venerande sacerdos,
conplecti licitum est, scribo quod haec eadem,
Hippolyto scio me debere, Deus cui Christus
posse dedit, quod quis postulet, adnuere,
ipsa, illas animae exuvias quae continet intus,
aedicula argento fulgurat ex solido,
praefixit tabulas dives manus aequore levi
candentes, recavum quale nitet speculum,
nec Pariis contenta aditus obducere saxis
addidit ornando clara talenta operi,
mane salutatum concurritur: omnis adorat
pubis; eunt, redeunt solis ad usque obitum.
conglobat in cuneum Latios simul ac peregrinos
permixtim populos religionis amor.
oscula perspicuo figunt inpressa metallo,
balsama defundunt, fletibus ora rigant.
iam cum se renovat decursis mensibus annus
natalemque diem passio festa refert,
quanta putas studiis certantibus agmina cogi,
quaeve celebrando vota coire Deo?
urbs augusta suos vomit effunditque Quirites,
una et patricios ambitione pari
confundit plebeia phalanx umbonibus aequis
discrimen procerum praecipitante fide.
nec minus Albanis acies se candida portis
explicat et longis ducitur ordinibus,
exultant fremitus variarum hinc inde viarum,
indigena et Picens plebs et Etrusca venit,
concurrit Samnitis atrox, habitator et altae
Campanus Capuae, iamque Nolanus adest,
quisque sua laetus cum coniuge dulcibus et cum
pigneribus rapidum carpere gestit iter.